List #554
Ioannes DANTISCUS do Sigismund I JagiellonAugsburg, 1530-10-02
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1360, f. 14v
Serenissimae Regiae Maiestati Poloniae etc. Domino et Domino meo clementissimo
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1360, f. 13r
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine Clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Scripsi novissime tumultuario calamo 20 Septembris novissimi, quae tum se offerebant, idque etiam ut faciam ad praesens, res me ipsa cogit, quae tandem exiit in tumultum, qui ne in dies fiat gravior, summopere verendum est. Accidit hoc tandem (utinam vanus fuissem vates!), quod semper dixi futurum.
Cum diu hic post novissimas meas in negotio religionis per caesarem et principes fuisset colluctatum, deventum tandem fuit ad hoc, quod principes Lut(erani) deberent ea, quae iam per tractatus susceperant, usque ad 15 diem mensis Aprilis futuri servare et interea de aliis reliquis articulis deliberare, quemadmodum in meis 20 Septembris datis scripsi latius. Quod illi nequaquam volebant suscipere, sed volebant omnia sibi dari pro istis sex mensibus in deliberationem nolebantque stare iam concessis; petebant etiam ea sic in scriptis sibi a caesare dari, et quod in ea scriptura non poneretur, quod novam sectam seu novum dogma agerent, cum in omnibus fidei articulis nobiscum in his tractatibus iam convenissent, distarent dumtaxat, ut ipsi asserebant, in caeremoniis et hominum traditionibus. Haec res caesarem pessime habuit noluitque illis istiusmodi dare scripturam, sed mandavit, ut edicto prius illis facto oboedirent, quod scilicet se ritibus et sacris ecclesiae nostrae in omnibus conformarent, quod si non facerent, quod debitum et pietas exposceret, se facturum et officio suo se serio intenturum. Sic cum non parva utriusque partis indignatione discessum.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1360, f. 13v Cumque ex eo actu illustrissimus dominus dux Saxoniae elector a caesare eodem die, quae fuit 23 praeteriti, ad hospitium suum devertisset fuitque tempus meridiei, non pransus, cum duce Lunenburgensi et aliis suis discessit, quae res magnam in animis hominum fecit commotionem. Sicque hucusque omnia, quae utrimque magno studio et labore tractabantur, iacent infecta, nihilque inde boni futurum, nisi Deus ipse manum apponat, sperari potest.
Postero die venit ad me illustrissimus dominus marchio Brandenburgensis Georgius, et inter alia ista, sicut transacta sunt, mihi recensuit, quaesivit etiam a me consilium, quomodo se gerere deberet in negotio suo cum serenissimo Ferdinando rege ratione ducatus Opoliensis et Ratiboriensis, dicens, quod rex per tractatores caesaris sibi obtulisset centum et quinquaginta milia florenorum Renensium et quolibet anno, quandiu viveret, pro pensione duo milia florenorum, quam summam, adeo exiguam pro his duobus ducatibus et bonis mobilibus ducis Opoliensis, nequaquam posset suscipere. Item inter multa alia cum ad utramque partem multa essent dicta, conclusit, quod priusquam hanc condicionem susciperet, se malle omnia extrema experiri, et heri omnibus insalutatis, cum ad tractandum in concilio exspectaretur, summo mane abiit ad conventum, qui Nurnbergae ab electore Saxoniae, lantgrabio Hassiae, quibusdam Helvetiorum nuntiis et aliarum civitatum celebrari fertur.
Audivi etiam hic tractari a magistro Ordinis de Cronenberg, quod oratores sollemnes a caesare et imperio ad Maiestatem Vestram Serenissimam mitti debent, qui repetant terras Ordinis, quas si Maiestas Vestra Serenissima reddere recusaret, caesarem et Imperium illas vi recuperaturum. Vix credo, caesarem quicquam nosse de his machinis; gerrae sunt, quae hic fiunt plurimae. Nihilominus tamen statui his diebus convenire caesarem et expiscari, quid in his fiat, requirere etiam responsum super memoriali meo, quod adhuc iacet sepultum. Vellent quidem Germani, si possent, multa, praesertim ii, qui adhuc huic Ordini favent, sed non video in hoc rerum turbine BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1360, f. 14r eis ad tanta molimina vires sufficere. Quicquid erit, quod ego hic exploratum in his habere potuero, Maiestatem Vestram Serenissimam non latebit.
Dicitur iterum hic, discessum nostrum versus Belgas brevi futurum. De Francfordia et rege Romanorum eligendo fama iterum prorsus evanuit. Si hinc moveri debemus, magna opus erit pecunia, cuius hic non parva est passim apud omnes penuria.
Regem chri(sti)a(nissimu)m Franciae optime dicunt convenire cum coniuge, sorore caesaris, et quod male contentus sit cum rege Angliae propter divortium, in quod adhuc indendit, quo reginae suae paelicem, ut rumor est publicus, ducere posset; polliceri etiam dicitur maria et montes caesari. Utinam.
Miseri Florentini omnimode in pontificis devenerunt potestatem imposuitque eos illic pontifex, quos voluit; pedites tamen Germani et Hispani agunt circa Florentiam minantes ignem et ultimum Romae excidium. Ferunt etiam(?) pontificem nescio quo ob illorum furiam devertisse. Persoluta sunt eis stipendia, illi tamen multo plura exigunt, quemadmodum fecerunt isti, qui(?) fuerant anno praeterito Viennae. Talium hominum tales mores.
Alia ad praesens non restant, quam quod me humillime gratiae Maiestatis Vestrae Serenissimae commendo. Quam Christus, dominus noster, in longaeva aetate incolumem cum perpetuo prosperorum successuum incremento conservet et tueatur.
Ex Augusta 2 Octobris anno domini 1530
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus et capellanus Ioannes Dantiscus, episcopus Culmensis