List #1033
UNKNOWN do Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1533-11-04
odebrano [1533]-12-03 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Johanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo gratiosissimo
Intellexi ex scriptis Vestrae Paternitatis, quas cepi XVIII Octobris, me sollicitare reliqua bona, praeter pecuniam, sacerdotis intestati a thesaurario terrarum Prussiae castri Marienborg. Quod expedivi, sed dominus Kostka respondit nulla esse. Cum tum sine mora fecit citare dominum Nicolaum et dominum Bartholomeum, contionatorem praedicti castri, et quendam nobilem Liszky nomine, cui commissa erant illa bona per sacerdotem defunctum dare fratribus suis, supradicti praesidentes deposuerunt, quia frater istius sacerdoti defuncti sine dilatione post mortem in suam recepit possessionem, ut in praesenti cedula inclusa continetur, tamquam bona sua hereditaria. Sed dominus Kosthka recusavit ac prohibuit dare pecunias relictas ex eo, quod fratres defuncti unanimiter praesentes non comparuerunt, ne ceteri fratres defraudarentur.
Interea temporis scrutinio intellexi sacerdotem illum obiisse intestatum. Mox ex officio Vestrae Paternitatis arrestavi pecuniam atque omnia bona sub quacumque specie reperire possint. In ista arrestatione dominus Kosthka et supradicti comissarii aut praesidentes dixerunt omnia bona alienata per fratrem praeter pecunias, ut supra. Quid ultra in negotio agendum est, peto Vestram Paternitatem me certiorem reddere.
Deus conservet Vestram Paternitatem in bona valetudine ad longa tempora.
Datum in Marienborgk 1533, quarta mensis Novembris.