Liczba odwiedzin: 25
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1843

Felix REICH do Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1538-03-31


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1597, s. 87-89

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo

Reverendissime in Christo Pater ac Domine clementissime.

Post perpetuam servitiorum meorum commendationem.

Quamvis iamdudum exspectata Reverendissimae Dominationis Vestrae praesentia nobis hic omnibus non potest non esse gratissima et imprimis iucunda, dubitat tamen venerabile capitulum, an eam nunc ad solemnitatem Paschalem commode nobis exhibere poterit, praesertim si interim litterae ex urbe redditae non fuerint. Sine quibus nec religiosam illam ac solemnem exceptionem publice admittere, nec iuramentum a subditis exigere licebit. Sin vero interea (quod nam non dubitat) afferentur, tamen nihilominus expendendum esse Dominationi Vestrae Reverendissimae, utcumque cetera omnia votis sint responsura, quam sit ei futurum incommodum hic et Braunsbergi circiter dies XX immorari et tempus terere, aut Heilisbergum repetere et mox rursum profectionem ad conventum publicum adornare. Proinde consultum videtur capitulo, quod Dominatio Vestra Reverendissima usque ad opportunum tempus ad comitia proficiscendi domi se contineat et postea per oppidum Wormedit recta Elbingum petat ibique, obtentis tamen antea confirmationis seu translationis litteris, solemnibus caeremoniis excipiatur, soluto autem conventu ad suam sponsam ecclesiam Warmiensem hic primum solemni more excipienda ac celebri apparatu installanda fausto pede veniat. Deinde de recipiendo a subditis iuramento et aliis de rebus consilio cum capitulo mature communicato ac uno aut duobus canonicis, quorum opera uti placuerit, secum assumptis, Brunsbergum etiam celebri populi occursu excipienda concedat ac civitatem iureiurando sibi et ecclesiae obliget. Id ipsum etiam continenter in Wormedit, Gutstat, Wartenberg et Resel et, circuitu transacto, Heilisbergum faciat. Si vero ex Wormedit Heilisbergum petere et inde alia loca invisere decreverit, in ipsius arbitrio erit. Hanc moram citra periculum esse putat idem capitulum.

Chrisma etiam Reverendissima Dominatio Vestra nondum assecutis litteris tutius etiam istic seorsum in arce quam hic publice in ecclesia consecrabit. Habet equidem adhuc res nonnihil scrupuli, antea non satis considerati. Munia pontificalia, quibus nunc Reverendissima Dominatio Vestra ecclesiam suam cohonestare instituerat, ad festum Penthecostes et, quoties posthac Dominus inspiraverit, exsequi et hanc intermissionem abunde pensare poterit. De vicariatu vero omnimodo non est opus Reverendissimam Dominationem Vestram esse sollicitam. Si quid praeterea, quam actum est, restat, semotis arbitris transigetur.

Ceterum descripsi in scheda his indita formulam caeremoniarum ad ingressum primum novi pontificis observari consuetarum, si forte Elbingi aut alibi ea opus fuerit. Tametsi non dubito eam istic etiam in cancellaria reperiri. Si quid praeterea esset, quo Reverendissimae Dominationi Vestrae inservire et gratificari possem, pronam semper in me inveniet obsequendi voluntatem, modo ne me, quod antea quoque ex animo rogavi, conventibus publicis aut eorum negotiis mihi profecto ipsa morte acerbioribus oneret aut verius enecet Reverendissima Dominatio Vestra.

Cui et salutem, et omnes fortunas meas diligenter committo quamque felicem ac semper auctiorem esse cupio.

Ex Frawenburg, ultima Martii anno 1538.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillis capellan[us] Felix Reich