» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3401

[Ioannes DANTISCUS] do [Achatius? von] ZEHMEN (CEMA) jr.
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-03


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 372r (c.p.1, b.p.)
2brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 370v (t.p.)

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 553

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Iuniori Czem

Quod saepius nos tuis litteris invisis, nobis est gratissimum et delectamur isto tuo erga nos amore et complacendi, quo uteris, studio , eo enim cotidie te nobis reddis cariorem, ita ut minime tibi, quod tamen novissimis tuis litteris facere videris, de nostro erga te benevolo animo sit dubitandum, amamus te plurimum, idque ob honestos tuos mores et excultum ingenium, et vellemus nobis aliquando exhiberi occasionem, quo hanc nostram benevolentiam tibi possemus reddere testatiorem, numquam deerit prona nostra voluntas.

Gratificatus etiam es nobis multum cum adiunctis novitatibus , et ut saepius huiusmodi perscribas, rogamus. Animo advertimus quidem patriae statum esse afflictissimum, quomodo vero huic malo sit occurrendum et ille in integrum restituendus, non videmus. Omnia Deo sunt committenda, qui aliquando dabit meliora et laetiora tempora.

Bene vale.

Datae ex arce nostra Heilsberg, III Iulii 1548.

Postscript:

Scheda in litteras iunioris Czem

Cum hae litterae fere essent obsignandae, alterae nobis a te reddebantur, quibus nobis tuo et magnifici parentis tui nomine omnia fausta cum longaeva vita precaris. Nos hanc tuam et parentis tui optionem grato animo suscipientes tantundem et si quid addi potest, vobis coniunctim reprecamur.

Quomodo vero per nos reipublicae status iam fere collapsus sustentari et restaurari debeat, non videmus nec in nobis consilium, quo hoc malum, quod nobis omnibus impendet, averti posset, invenimus. Gratia divina erit nobis exspectanda, ut ex ea omnia moderentur et alium finem quam eum, quem nos anim{i}advertimus, sortiantur . Cum inserta in tuas litteras scheda hoc, quod fieri petiisti, egimus etc.