List #511
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-07-07
odebrano Augsburg, [1530]-07-29 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo domino
Reverende domine, sincere nobis dilecte.
Erant apud nos oratores regni Transsilvaniae proficiscunturque ad sacram et catholicam caesaream maiestatem et ad serenissimum dominum Ferdinandum, Hungariae et Boemiae etc. regem, consanguineos fratres nostros carissimos. Ea vero, quae apud nos egerunt et apud illas maiestates acturi sunt, ipsimet coram praesentesque S(trenuitati) or S(inceritati)⌈S(trenuitati)S(trenuitati) or S(inceritati)⌉ Tuae declarabunt. Et quia rem iustissimam et piam ac universae rei publicae Christianae perutilem sunt petituri apud caesaream et regiam celsitudinem, committimus S(trenuitati) or S(inceritati)⌈S(trenuitati)S(trenuitati) or S(inceritati)⌉ Tuae, ut eos exaudiat, et quicquid pro dexteritate et prudentia sua coram caesarea et regia celsitudine illis opis praestare poterit, nostro nomine praestet. Amamus enim eorum fidem et sinceritatem erga serenissimum dominum regem Ferdinandum, cuius maiestati quaeque felicissima expetimus. Bene valeat S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua et hos bonos viros omni favore et adiutorio prosequatur, rem officio suo dignam et nobis pergratam factura.
Ex