List #1
Ioannes DANTISCUS do Bona SforzaHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-13
Regest polski:
Dantyszek cieszy się, że królowa przyjęła jego list. Pragnie, by jego służby były jej zawsze miłe. Na wezwanie do dbałości o sprawy króla [Zygmunta I] i państwa odpowiada zapewnieniem, że przez całe życie wywiązuje się z tych obowiązków i nie ma potrzeby przypominania mu o nich. Podkreśla swoją wierność i oddanie.
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Ioannes Dantiscus episcopus Varmiensis Bonae reginae Poloniae
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina mea clementissima.
Humillimam orationum et servitiorum meorum commendationem.
Quod Serenissimae Maiestati Vestrae litterae meae acceptae fuerint, me plurimum exhilaravit, velim enim studia mea omnia numquam Serenissimae Maiestati Vestrae fieri ingrata.
Ceterum quod a me clementer postulat atque hortatur, ut officii mei memor serenissimae regiae maiestatis et reipublicae negotia curae habeam, quemadmodum fidei meae debitum exigit, calcar ultro currenti addidit, quandoquidem id incorrupte ac integerrime praestiti semper, ab eo officio, etiam non accedente monitore, desiturus sum numquam. Cuius illi egent, de quorum fide dubitanter creditur. Quod quidem meum officium ab eo tempore, quo per omnem meam aetatem regiis commodis inservire coepi, ab iis, qui me penitius norunt veritatemque fateri non verentur, satis habetur compertum, resque ipsa in dies monstrabit clarius, utque itidem sibi de me Serenissima Maiestas Vestra persuadeat, impensissime oro.
Cui me suppliciter commendo valetudinemque diutissime florentem prosperrimamque a Domino Deo intime precor.
Ex Heilsberg, XIII Aprilis MDXLII.