Letter #1003
Philipp MELANCHTHON to Ioannes DANTISCUS[Wittenberg], 1533-09-05
received 1533-10-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Clarissimo Principi, domino Iohanni Dantisco episcopo Culmensi, patrono suo
Salutem dico.
Clarissime Princeps.
Rogavit me hic adulescens, ut litteras ad te darem, quod ego non solum ipsius causa, sed multo magis etiam mea causa libenter feci. Gaudebam enim occasionem mihi offerri significandae tibi gratitudinis meae. Etenim cum me singulari benevolentia complexus sis, in eo praesertim loco, in quo nobis etiam coniunctissimorum hominum studia defuerunt, facile perspexi insignem humanitatem tuam teque cum propter alias egregias virtutes, tum vero propter hanc humanitatem, homine docto et sapiente dignissimam, vehementer amare coepi. Neque ego nunc de causa quicquam disputabo, in qua scis me nihil aliud in utraque parte contendisse, quam ut moderatius utrimque res gereretur. Tantum de tuis summis officiis dicam, quae cum mihi gratissima fuerint, plurimum me tibi per omnem vitam debere profitebor teque rogo, ut me, tuo beneficio tibi devinctum, commendatum habere velis.
Porro fretus humanitate tua ausus sum tibi etiam hunc adulescentem Mathiam Langum, natum in tua dicione, commendare. Versatur in litteris optima cum spe, non enim tantum has primas artes probe tenet, sed philosophiam etiam veterem ac sinceram degustavit, ad quam, meo quidem iudicio, natura ducitur, sed luctatur cum paupertate, quam scis inimicam esse studiosis. Videt autem patriae suae contigisse id, quod Plato recte censet utilissimum esse civitatibus, ut philosophi regnent.
Ideo duxit sibi ad te confugiendum esse, quod civium tuorum studia tibi, principi doctissimo, maxime arbitrabatur curae esse. Rogo igitur, ut adulescentem optimae spei respicias ac tua auctoritate iuves. Mores eius ita mihi noti sunt, ut non dubitem polliceri, quidquid in eum contuleris, positurum te beneficium apud hominem gratum. Et profecto in tali tua fortuna nihil facere poteris te dignius, quam si studia tuorum civium et excitaveris et adiuveris.
Bene vale et litteras meas boni consule.
Eobanus revocatus est Erfordiam ibique sic satis commodam condicionem nunc habet. Id ascripsi, quod sciebam te ipsius ingenium valde amare.
Iterumque vale.
Nonis Septembris anno 1533.
Tuae Dignitatis studiosissimus Philippus Melantho