Letter #1007
Lazzaro BONAMICO to Ioannes DANTISCUSPadova, 1530-11-05
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Dantisco episcopo Culmensi designato gravissimo atque ornatissimo regis Poloniae oratori in maioribus quam observatissimo.
Augustae
Lazarus Bonamicus Dantisco episcopo designato salutem plurimam dicit.
Postquam ex tuis litteris cognovi episcopum te designatum non tam tibi videbar iure gratulari posse, quod tanta dignitate esses auctus, quam mihi primum gaudere, qui sic te colo, ut tuis bonis aequae delecter ac meis. Deinde meliora de nostris temporibus sperare, cum iis viris aliquem locum esse videam, qui prudentia usuque rerum et praeterea singulari doctrina possint, virtute vero maximos honores gerere debeant, nequi enim tu, sed nollo queri et alios vituperare te potius currentem instigabo, ut bonitatae naturae ac disciplinae tuae utaris. Reliqua video fore digna christiano nomine.
De Logo hoc tibi persuadeas velim, si mihi semper fuisset inimicus, tua commendatione fieri potuisse, ut in intimis ac familiaribus meis esset. Nunc vero septem ac amplius annorum mutua inter nos coniunctio, temporis intervallo quo afuimus non magis intermissa quam optata, ita hominem commendat, ut iniuriam mihi fieri putem, cum ab aliis commendatur.
Fuerunt tamen in hoc genere gratissimae litterae tuae, nam et egregiam in Logum voluntatem, et officium non necessarium mirifice sum complexus, teque animo cohortatus, ut si non habes alia, de his saltem saepius ad nos scribas. Quae enim studiosissimi et tibi deditissimi cura operave praestari possunt, ea si tibi prompta a nobis et parata existimabis, non fallo | mihi crede opinionem tuam. Vale et me Cornellio praeclarissimo et optimo viro, in quo amando tecum contenderim, etiam atque etiam commendabis.
Patavii, Nonis Novembribus MDXXX