Letter #1024
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1533-10-24
received [1533]-12-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino observan(dissim)o
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine mi observandissime.
Salutem et prosperos successus.
Nihil hic est, quo et me, et Vestram Reverendissimam Dominationem occupem, nactus tamen opportunum nuntium, volui hisce visere sanitatem Vestrae Reverendissimae Dominationis. Cui precor longam vitam integris sensibus et multas divitias aut tantas, quantae sufficerent eius honestis desideriis.
Serenissimi principes nostri optima fruuntur sanitate, nos quoque sat belle valemus.
Commendo me fraterno amori Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, XXIIII-a Octobris MDXXXIII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater, episcopus Praemisliensis scripsit