Letter #1025
Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1533-10-28
received [1533]-11-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi ac ecclesiae Pomesaniensis administratori, domino meo colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime.
Cum magno desiderio litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae exspectarem, tandem eas mihi venerabilis dominus Caspar Lisheman reddidit, quibus Reverendissima Dominatio Vestra negotium concordiae subeundae de canonicatu et praebenda apud ecclesiam Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi demandat. Libenter Reverendissimae Dominationi Vestrae quibuscumque in rebus oboedio. Quomodo autem negotium cum venerabili domino Caspari se habet, Reverendissima Dominatio Vestra ex eo intelliget. Concurrebat cum eo etiam honorabilis dominus Vincencius curatus ex Schonneck cum litteris dominorum amicorum, qui se in totum per Reverendissimam Dominationem Vestram ad me missum affirmabat. Ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias ob solitam erga me clementiam etiam apud reverendissimum dominum Plocensem in canonicatu et praebenda Warsoviensi factam et totus ea in re ex Reverendissimae Dominationis Vestrae et favore ac voluntate pendeo.
Sperabam aliquid dignum in negotio Livonico Reverendissimam Dominationem Vestram ad me perscribere debuisse, ergo institui Deo optimo favente cum primum via raedae fuerit, reverendissimum dominum meum Tarbatensem invisere et per Lituaniam iter facturum. Domini Poloni forsitan rem parvi faciunt, di faxint ne eos aliquando sera paenitentia ducat. Reverendissima Dominatio Vestra me vacuum ad reverendissimum dominum meum Tarbatensem ire non permittat, hoc est absque optimo et animo et consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae ac me sibi unice commendatum habere velit supplico. Valeat Reverendissima Dominatio Vestra felicissime.
Ex Warmia, die XXVIII Octobris anno MDXXXIII.
Postscript:
Cum Quirino familiari Reverendissimae Dominationis Vestrae die XIX praesentis mensis Reverendissimae Dominationi Vestrae perscripsi De itinere meo, Reverendissima Dominatio Vestra apud se servare dignetur.
Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus Niderhof servitor