Letter #1031
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1533-11-01
received Rheden (Radzyn), [1533]-11-19 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri ac domino, stain⌈[patri ac domino,]patri ac domino, stain⌉ domino
Reverendissime in Christo pater ac domine mi observandissime. Solitam commendationem.
Debilitatus ex fluxu ventris et frequenti, immo assidua litterarum scriptione, quae me enecat, cogor brevibus ad copiosas Vestrae Reverendissimae Paternitatis respondere. Respondi tamen, ut puto, re ipsa votis Vestrae Reverendissimae Paternitatis, cui mitto privilegium ad nundinas pro oppido eius Wambresno. Mitto et mandatum regium ad dominum Kostka, cui, ut videbit, non sine aculeis scribitur et s. Scribo ego quoque ad illum commonefaciens hominem de insolentia sua, a qua nisi sibi caverit, irritabit animum in se regium: puto, si sapit, acquiesce written over i⌈iee written over i⌉t monitis meis et ubi non fecerit, sibi imputabit, si quid illi praeter spem evenerit.
Nicolaus Holste non est hic visus. Ego tamen non recordor, quod ille te adversus reverendissimum dominum episcopum Varmiensem verbis excessisset in ea causa, ad quam discutiendam ego quoque eram deputatus et interfui partium controversiis, si tamen veniet huc, dabo operam, ut nihil obtineat, quod merito displicere debeat Vestris Reverendissimis Dominationibus.
Iacobus Campe quid et quibus coloribus impetravit a maiestate regia, intelliget lectis exemplis litterarum regiarum, quae written over s⌈see written over s⌉ mitto, unde coniciet, si profectum aliquem afferre debent vel possunt, quae t suppressa veritate per eius amicos, quos hic non paucos habet, pro illo impetrata sunt. Bene factum fuisset, si quemadmodum se res cum illo habuit, mox ex conventu ad maiestatem regiam scri perscripsissent Dominationes Vestrae.
Male me habuit impudentia domini Kostka, quam ex litteris Vestrae Reverendissimae Dominationis legi maiestati regiae, quae illius stultitiam indigno animo ferens, vituperavit, quod tamen adhuc ego illi aperire his litteris, quas nunc ad eum scribo, nolui, sed suadeo ei, ne se exosum s reddat his, inter quos vivit, sed cumprimis Vestrae Reverendissimae Dominationi. Exspectabo, quemadmodum ille respondebit consiliis meis.
Quando dominus castellanus Gdanensis ad nos veniet, praebebo me illi totum et sincerum, praesertim in q his, quae pertinent ad rem publicam terrarum Prussiae. Quod hactenus neque dominus
Universales etiam mitto ad Pomesaniensis epatu dioeceseos utriusque status homines, verum copiam expeditionis desuper in urbe mittere non potui, quod exemplar illius numquam vidi neque ubi sit, scio, proinde requirendum potius censerem de hoc reverendissimum dominum episcopum Cracoviensem.
Dominus Kostka etiam si velit, non poterit ulla in re hic nocere Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae hic non pauciores habet amicos quam ille et maiorem gratiam principum, si quid tamen illi salis est, temperabit sibi post BCz, 243, p. 338 meam admonitionem, quam cum praesentibus illi mitto per Vestram Reverendissimam Dominationem, mittendam etiam, si satisfecerit mandatis regiis, proderit in futuris etc.
Nova apud nos pauca habentur. Oczyesky notarius terrae Cracoviensis, quem ante suum ex Cracovia discessum regia maiestas in Turciam allegaverat, Cracoviam rediit omniaque, pro quibus illuc erat missus, ex animi maiestatis regiae sententia confecit et in omnibus, quae in mandatis acceperat, optatum obtinuit responsum. Habet etiam secum nuntium vaiewodae Transalpinensis. Cum hu written over i⌈iuu written over i⌉c venient et referent, quae attulerunt, non sinam esse incognitum Vestrae Reverendissimae Dominationi.
Otto Henricus et Philippus comites et palatini Rheni miserunt huc ad maiestatem regiam per proprium famulum litteras, quibus modeste imprimis cohortantur maiestatem regiam de dotis exsolutione aviae suae, deinde postulant a maiestate regia dari illis locum et diem ad quem uterque aut saltem unus eorum venire vellet et tam de hoc quam de aliis, quae utrique parti prodesse possent, tractaturi essent. Verum iniecta videtur spes, quod istorum ducum, si non uterque, saltem unus esset postulaturus filiam maiestatis regiae in uxorem, quod Deus secundet.
Dominus noster Nipschycz non admodum recte valet idque ob nimiam sobrietatem et continentiam bubonibus nunc laborat, sed formidamus, pro ne proemia sint illius mali, quod a Gallis apud nos nomen accepit. Hoc mali genus tam diligenter his diebus proxime lapsis quaesivit, non secus quam si XX-ti annorum esset. Nunc angitur estque inter spem et metum, caveam tamen egredi non audet. Dominus sit adiutor eius.
De concordia cum Mosco nondum despondimus animum, utinam non fallamur. Arte geritur res, sed quae mihi non omnino probatur, felicitas tamen maiestatis regiae per Dei clementiam omnia vertet in bonum exitum. In praesens nihil est, quod scribam amplius, solum ut me solito amori Vestrae Reverendissimae Dominationis iterum commendem, optans, ut felix sit et incolumis.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae
P(aternita)t(i) or P(aternita)t(is)⌈P(aternita)t(i)P(aternita)t(i) or P(aternita)t(is)⌉
obsequens