Iam dudum nil certi habui de Vestra Reverendissima Dominatione, nisi cum ⌊frater Eius⌋ ex ⌊Vilna⌋ per ⌊Cracoviam⌋ ad ⌊Italiam⌋ reverteretur. Interim non dabatur tantum otii, ut saltem respirassem. Nam et nunc in Vestrae Reverendissimae Dominationis Polonia sum, ubi ⌊reverendissimus dominus Vladislaviensis⌋[2] ad me suas litteras scripsit cupiens, ut et ⌊⌋ ad Vestram Reverendissimam Dominationem curarem perferre, alteras ad illius ⌊nepotem⌋[3]. Velit itaque, ut ⌊nepos⌋ ille possit connumerari inter familiares ⌊serenissimi regis mei⌋[4]. Si in curia ⌊suae maiestatis⌋ essem, adhiberem certe omnes vires meas, si possem illius reverendissimam dominationem gratificari. Nunc autem plus non possum, nisi ut scribo ⌊serenissimo regi meo⌋ litteras illius gratia, alteras ⌊reverendissimo cardinali Tridentino⌋, si quid eisdem efficere possem[5]. Apud nos adhuc nihil novi est. Si quid autem erit scitu dignum, scribam ad Vestram Reverendissimam Dominationem. Quae pristina gratia dignetur me et servitia mea prosequi. Ego item curabo, ut observantia mea referam iuxta possibilitatem meam. Deus Optimus Maximus conservet Vestram Reverendissimam Dominationem per multos annos in felicitate et prosperitate.