Letter #1045
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1530-10-08
received Augsburg, [1530]-10-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, serenissimi regis Poloniae oratori apud sacram caesaream maiestatem, domino suo observandissimo
Reverendissime Domine, domine observandissime. Post mei et servitiorum meorum commendationem.
Iam dudum nil certi habui de Vestra Reverendissima Dominatione, nisi cum frater Eius ex Vilna per Cracoviam ad Italiam reverteretur. Interim non dabatur tantum otii, ut saltem respirassem. Nam et nunc in Vestrae Reverendissimae Dominationis Polonia sum, ubi reverendissimus dominus Vladislaviensis ad me suas litteras scripsit cupiens, ut et suas ad Vestram Reverendissimam Dominationem curarem perferre, alteras ad illius nepotem. Velit itaque, ut nepos ille possit connumerari inter familiares serenissimi regis mei. Si in curia suae maiestatis essem, adhiberem certe omnes vires meas, si possem illius reverendissimam dominationem gratificari. Nunc autem plus non possum, nisi ut scribo serenissimo regi meo litteras illius gratia, alteras reverendissimo cardinali Tridentino, si quid eisdem efficere possem. Apud nos adhuc nihil novi est. Si quid autem erit scitu dignum, scribam ad Vestram Reverendissimam Dominationem. Quae pristina gratia dignetur me et servitia mea prosequi. Ego item curabo, ut observantia mea referam iuxta possibilitatem meam. Deus Optimus Maximus conservet Vestram Reverendissimam Dominationem per multos annos in felicitate et prosperitate.
Ex Posnania , 8 Octobris anno 1530.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis deditissimus Sigismundus ab Herberstain