Letter #1049
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSŁowicz, 1533-11-30
received [1533]-12-25 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Culmensi, amico et fratri in Christo carissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, frater in Christo carissime et honorande. Salutem in Domino et optatam felicitatem cum propitia sanitate a domino Deo eidem precamur.
Dominus Stanislaus Costhka thesaurarius terrarum Prussiae et provisor arcis regiae Mariembergensis litteris significavit nobis, quod indigne ac ignominiose sit tractatus in conventu Graudecensi per Vestram Reverendissimam Dominationem quodque ipsum a consilio tamquam suspectum hominem repulerit, aliis illo tempore in loco consilii manentibus, quibus locus in consilio non est. Rem vero magnifaciens, plurimum gravat, asserens se nullam umquam causam dedisse, qua id ipsum demeruisset. Nos revera cum molestia eius litteras legimus et maxime, quod istud sibi a Reverendissima Dominatione Vestra acciderit ita publice, officium honestum thesaurariatus terrae istius et castri primi terrae Prussiae magistratum gerenti, praesertim quod tales officiales in regio consilio et honorantur et loco dignantur. Nec dubium est, quod nostrates mirum in modum, cum hoc intellexerint, commovebuntur et murmurabunt Vestraeque Reverendissimae Dominationi, quod nollemus, imputabunt, quod ipsa Polonos odio haberet et propterea etiam eos a consiliis abigit. Certe mirati sumus et ferme obstupuimus litteras de hoc casu legentes, scientes ipsam semper fuisse bonum Polonum et nunc sese alium prae se ferre, si credendum est. Tametsi Prussia iura et consuetudines suas habeat, tamen pars Regni est et omnibus dominis conceditur honor consularis in consilio Regni, verendum itaque est, ne eiuscemodi separationibus invehatur suspicio ad odia promovenda. Sacra enim maiestas regia, dominus noster clementissimus, cum secretiora consilia habere vult, clam illis praedicit, quos illis consiliis adhibere non velit, quoniam turpius eicitur, quam admittitur hospes. Et Vestra Reverendissima Dominatio, ut prudens, declinando fomites odiorum mansuetiori consilio rem hanc componat, ne firmetur apud homines invecta in multos opinio, quod istic iuratur ab his, qui consilio adhibentur, praeter iuramentum, quod sacrae maiestati regiae praestatur, quod nullum consilium maiestati regiae et Regni consiliariis pandi debet, quod istic editur. Nos vero, qui diligimus fraterne Vestram Reverendissimam Dominationem, haec eidem scribendum putavimus et eandem praemonere, ne sibi sine causa negotium et odium conflet. Quae feliciter valeat et nos amet fraterne.
Ex arce Lowicensi, ultima Novembris 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis etc.