Quando Reverendissima Dominatio Vestra me suae ⌊ecclesiae⌋ canonicum commode sustinere non potest et cum venerabili domino ⌊Caspari Lysseman⌋, cui licet omnia, quae metipse voluisset, concessissem, nihil tamen confectum est, praeterea Reverendissima Dominatio Vestra praesentium redditorem venerabilem dominum ⌊Vincentium Kerger⌋ mihi etiam dudum et ferme ab infantia et cognitum et virtute probatum, ad me in ipso negotio dimisit, accedunt etiam magnorum virorum et dominorum amicorum meorum ac confratrum ecclesiae Reverendissimae Dominationis Vestrae in favorem dicti venerabilis domini Vincentii commendationes. Quare Reverendissimae Dominationi Vestrae ipsum ⌊Vincentium⌋ unice et quam diligentissime commendo atque in locum meum in canonicatu et praebenda ⌊ecclesiae⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae cum omnibus attinentiis resigno. ⌊Quem⌋ Reverendissima Dominatio Vestra pro solita pietate gratiose suscipere meque inter servos suos tamen perpetue conservare dignetur, obsecro.
Nova digna Reverendissimae Dominationis Vestrae nulla habeo. Recepi litteras ex ⌊urbe⌋ de data XV Octobris, quibus perscribitur mihi ⌊pontificem⌋ ⌊Nicenum⌋ concessisse cum maiore poenitentiaria ac cancellaria idque cum magna indignatione omnium et nisi brevi reversus fuerit, alium pontificem electurum aiunt refertque harum redditor dominus ⌊Gotschalcus Tymmerman⌋, cum ⌊Venetiis⌋ esset, rumorem illic venisse ⌊ducem Urbini⌋ Romam intercepisse, quod tamen non certe affirmare vult.
Alia non sunt, nisi me Reverendissimae Dominationi Vestrae iterum commendo et dedo.