Letter #1056
Maximilian I of Habsburg to Ioannes DANTISCUSFüssen, 1516-07-17
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Honorabili nobis dilecto Ioanni Dantisco, serenissimi fratris nostri carissimi regis Poloniae secretario
Maximilianus divina favente clementia e(lectus) Romanorum imperator semper augustus etc.
Honorabilis devote dilecte.
Intelleximus, quae tibi a Venetis responsa sunt, et cum nihil novi et fructuosi in se, sed inveteratam eorum intentionem habeant, nec animi nostri sit ad ea condescendere. Ideo poteris cum bona nostra gratia et venia reverti ad serenissimum fratrem nostrum carissimum, regem Poloniae. Tui vero studii, laboris et industriae sumus nihilominus optimam habituri rationem: per te enim nihil est relictum, quod attinuit ad officium boni et integri erga nos animi. Cui, ubi occasio dabitur, omni clementia respondebimus sicuti latius ex nobili Michaele de Wolkenstani(!) marescalco nostro Tirolensi intelleges.
Datum in Faucibus Montium, die XVII mensis Iulii anno Domini MDVXVI, regni nostri Ro(mae) tricesimo primo.
Ad mandatum caesareae maiestatis proprium N. Ziegler