Proficiscitur ad
S(erenissimam) or S(acram)⌈S(erenissimam)S(erenissimam) or S(acram)⌉ Maiestatem Vestram ⌊secretarius⌋ spectabilis ⌊magistratus Gdanensis⌋ in negotiis, quae non solum ⌊civitatem⌋ hanc
S(erenissimae) or S(acrae)⌈S(erenissimae)S(erenissimae) or S(acrae)⌉ Maiestatis Vestrae, verum etiam commodum omnium harum
S(erenissimae) or S(acrae)⌈S(erenissimae)S(erenissimae) or S(acrae)⌉ Maiestatis Vestrae terrarum attingunt in hac temporum, quae se offerunt, inclementia, qua omnium rerum, maxime autem frumentorum caritas et penuria passim et ubique habetur. Proinde mature ipse ⌊magistratus⌋ prospiciens non abs re ex usu et utile, immo et necessarium, esse putat, ne alio per ⌊mare⌋ ad exteros frumenta educantur, cum illis pro communi victu domi egeamus. Qua in re ut
S(erenissima) or S(acra)⌈S(erenissima)S(erenissima) or S(acra)⌉ Maiestas Vestra missum hunc ⌊secretarium⌋ benigne audire et cum sua gratia voti compotem a se dimittere dignetur, oro atque me suppliciter
S(erenissimae) or S(acrae)⌈S(erenissimae)S(erenissimae) or S(acrae)⌉ Maiestati Vestrae commendo.
Quam ut Dominus Deus diutissime sospitet prosperetque in omnibus, intime precor.