Proficiscitur ad
Serenissimam Maiestatem Vestram ⌊secretarius⌋ spectabilis ⌊magistratus Gdanensis⌋ in negotiis, quae non solum ⌊civitatem⌋ hanc
Serenissimae Maiestatis Vestrae, verum etiam commodum omnium harum
Serenissimae Maiestatis Vestrae terrarum attingunt in hac temporum, quae se offerunt, inclementia, qua omnium rerum, maxime autem frumentorum caritas et penuria passim et ubique habetur. Proinde mature ipse ⌊magistratus⌋ prospiciens non abs re ex usu et utile, immo et necessarium, esse putat, ne alio per ⌊mare⌋ ad exteros frumenta educantur, cum illis pro communi victu domi egeamus. Qua in re ut
Serenissima Maiestas Vestra missum hunc ⌊secretarium⌋ benigne audire et cum sua gratia voti compotem a se dimittere dignetur, oro atque me suppliciter
Serenissimae Maiestati Vestrae commendo.
Quam ut Dominus Deus diutissime sospitet prosperetque in omnibus, intime precor.