AAWO, AB, D. 67, k. 248r
Salutem, quam Reverendissimae Dominationi Vestrae meus animus precari non desinit, minime verbis consequi possem.
Carissime ac Humanissime mi Domine, summo amore summaque benevolentia observande.
Humanissimas Dominationis Vestrae ⌊⌋, mihi autem gratissimas, in ⌊arce Lubaviensi⌋ 1533-09-09⌊9-a Septembris1533-09-09⌋ exaratas ⌊Montissoni⌋ 1533-11-28⌊28-a Novembris1533-11-28⌋ summo cum amore, ut debebam, summaque cum voluptate et os written over l⌈lss written over l⌉culatus, et mirifice amplexus sum, singulariter tamen subscriptionem, quam et manu propria exscripsit, et qua ore proprio ⌊episcopatus Pomesaniensis⌋ esse administratorem praedicavit. Hanc cum legissem, ego non mediocriter gavisus gaudio exsilui maximo et Dominationi Vestrae Reverendissimae maxime gratulor, Deoque Optimo Maximo fortunaeque immensas gratias ago, qui beneficium vestrum de ⌊Regno,⌋ ⌊rege⌋ ⌊reginaque⌋ benemeritum apud principes minime ingratos, sed beneficiorum memores reponere dignatus est. Quae quidem ⌊⌋ Dominationem Vestram Reverendissimam et mei minime immemorem, et me in numerum vestrorum scripsisse insinuarunt, et id quidem nullis meis de Dominatione Vestra meritis, sed sola Magnificentiae Vestrae benignitate et solo summo erga me amore. Et eo tantis iam in me beneficiis quamquam vinctum tenet, nexu nunc tamen arctissimo servitutis in perpetuum me dev<i>nxit.
Salutavi magnificum dominum meum ⌊dominum de Granvela⌋ nomine Dominationis Vestrae Vestrae Reverendissimae, qui Dominationi Vestrae conduplicatam precatur. Non potui longiori Dominationem Vestram opprimere et propter nuntii, et ⌊domini mei⌋ fe subitam festinationem. Immo stain⌈[o]o stain⌉, cum famulus ⌊Corneli⌋ nos sequeretur, in itinere haec pauca scripsi. Multa tamen scripturus eram, sed ad alium diem differam. Dominus ⌊Corneliuss(!)⌋ cepit ⌊⌋ a Dominatione Vestra, ego nullas spectab stain⌈[b]b stain⌉am, tamen fratres, dominum ⌊Bernardum⌋ et dominum ⌊Georgium⌋, cupio meo nomine salutari written over e⌈eii written over e⌉ AAWO, AB, D. 67, k. 248v ceterosque omnes meos consodales plurima salute impartiri maxime desidero.