Letter #1069
[Ioannes DANTISCUS] to [Carlo Antonio MARCHESINI de Montecenere]Löbau (Lubawa), 1534-01-[11]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eximie Domine, frater et amice carissime et honorande.
Litteras Dominationis Vestrae cum aliis inclusis et apertis ex Hispania uti ad me a Dominatione Vestra primas, ita gratiores et gratior[i] animo accepi et perlegi. Neque mihi displicuit, quod Dominatio Vestra mecum iocatur. Cum eram parvulus, loqueb[ar] et faciebam ut parvulus, quod iam per aetatem et professionem est prohibitum. Quod autem in Hispania mihi sint amici et amicitiae signa, mirari Dominatio Vestra non debet, scio et illa homini Italo in Polonia etiam non deesse. Si cui canis datur, illius est, cui datus est, quid si detur homo, non ingratior esse debet, opinio confirmat omnia, qua etiam et orbis regitur etc.
Quod mihi Dominatio Vestra scripsit de canonicis Varmiensibus, sic esse ad me etiam delatum est. Factura mihi est Dominatio Vestra rem gratissimam, si id ipsum ad notitiam reverendissimi domini nostri communis, episcopi Cracoviensis, perduxerit et apud illum negotium hoc in rem meam procuraverit. Sat sapienti. Desidero non parum Dominationem Vestram ex Ploczko hic apud me videre. Videret quaedam hic non visa prius meque suo adventu non vulgariter exhilararet, quae ut cum tempore maturet, fraterne rogo et obsecro et Dominationem Vestram quam diutissime bene valere opto.
Ex castro Lubaviensi, Ianuarii anno Domini M-o D-o XXXIIII.