Letter #107
Claude DODIEU de Vély to Ioannes DANTISCUS[perhaps Regensburg or its surroundings], [probably 1532-04 — 1532-06]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Culmensi episcopo Poloniae oratori domino suo
Audio litteras ab electore palatino hic heri affuisse. Queso, mihi significet Reverendissima Dominatio Vestra, quicquid intellexit de successu illorum comitiorum, quorum varii rumores circumferuntur. Nuntiant enim aliqui contionem esse dissolutam nec satis conveniunt in enarratione conclusionis illic, ut aiunt, factae. Cupio scire nedum, quae intellexeris, sed et quid sentias, sum enim hodie scripturus, quod me rerum omnium incertum maxime torquet. Vale.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Claudius Dodeus