Letter #1075
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-01-05
received [1534]-01-12 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in] Christ[o] Patri, [domino] Ioanni episcopo [Culmensi], sincere nobis dilecto
Bona, Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina.
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Ex litteris Paternitatis Tuae datis ad sacram maiestatem regiam et ad nos intelleximus rationem, qua absentiam suam a conventu particulari Marienburgensi nititur excusare, verum ea ratio nobis non satisfacit neque tanta est, ut hunc actum, reipublicae necessarium, iuste impedire potuisset. Sed partialitas quaedam et odium profectionem Paternitatis Tuae impedivere, quod coram maiestate regia absque rubore pati non possumus. Nos siquidem Paternitatem Tuam ad hunc episcopatum promovimus, sperantes in eo non modo a dissidiis ipsis esse alienam, verum etiam ea quam maxime posset exterminaturam atque consilia sua semper attemperaturam ex voto et ex re sacrae maiestatis regiae, nostra atque reipublicae. Tametsi sacra maiestas regia, quae hominum singularem quandam habet cognitionem, tum nobis dixerit, quod magistratus ostenderet virum. En in ipso ferme exordio episcopatus sui vix aliquid agi coeptum est, et iam odia amplectitur, unde completa sunt, quae dicta sunt nobis.
Nostram itaque creaturam nobis obiurgare convenit. Hortamur, ut odia ac dissidia ista posthabeat, quae regiam et nostram gratiam illi parere non possunt, sed omnia mandata regia alacri animo semper adimpleat et omnia consilia sua viresque eo intendat, ut cum honore atque commodo serenissimorum regum nostrorum simul et nostro ac reipublicae omnia fiant.
Id officium atque ipsum debitum Paternitatis Tuae et honesti ratio expostulant. Quod cum fecerit, cumulatiorem gratiam principum suorum speret, sin minus, indignationem cognoscet et nemo erit, qui ingratitudinem notare non posset et nos culpam impingere{n}t, quod provectionis eius auctrices fuerimus.
Bene valeat.
Datae Vilnae, 5 mensis Ianuarii 1534.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium