Cum generosus dominus ⌊Achacius Czeme⌋ castellanus Gdanensis et capitaneus Stumensis ⌊dominorum consiliariorum terrarum ac civitatum Prussiae⌋ nomine ad Dominationem Vestram Reverendissimam proficiscitur, supervacaneum duxi, in his, quae per hos dies hic acta sunt, Dominationi Vestrae Reverendissimae esse molestior, ex eodem enim domino castellano et ex litteris dominorum consiliariorum intelliget omnia. Res profecto est commiseratione digna, quod ab uno homine, qui quibus artibus crevit, incognitum non est, ordines et dignitates ⌊statuum nostrorum⌋ turbari et despectui haberi debeant, praeterea et traduci quasi desertores iuramenti ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ praestiti, contra quod nos iurasse, nescio qui hostes nostri cum ⌊domino Kostka⌋ comminiscuntur et ego huius factionis caput esse insimulor, qui foris fidem meam conservavi Deo duce semper integram, nunc domi tot a principibus meis ornatus beneficiis, ab ea deficere per iniquissimam calumniam traducor. Quod si per ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ manebit impunitum, paenitebit me hucusque vixisse et quod non prius in magno illo ⌊Occeano⌋, quem in praesentissimis periculis pro serenissima maiestate regia traieci toties, submersus, huc redierim. Qualis sim ⌊Polonorum⌋ osor, ut a ⌊Kostka⌋ proclamor, non est Dominationi Vestrae Reverendissimae et omnibus, qui me penitius norunt, incognitum. ⌊Ipse⌋ se Polonum facit, natus in insula circa ⌊Mariemburgum⌋ ex villa, unde sibi (si diis placet) titulum assumit ⌊Stangenberg⌋, et vociferat me Polonorum esse osorem, cum ipse in ⌊Hungaria⌋ illo ibi aere infectus et suis technis dives factus, nulli bonus Polonus fuerit? Praeter quam magnifico ⌊olim domino castellano Cracoviensi⌋, apud quem quid officium habuerit, latet neminem. Det veniam quaeso Dominatio Vestra Reverendissima, quod me iustus dolor ulterius forsan, quam convenit, impulerit.
cf. Cic. Sul. (30) 31 difficile est enim tacere, cum doleas ⌊Durum profecto est tacere, ut ⌊Cicero⌋ pro Plancio, cum doleascf. Cic. Sul. (30) 31 difficile est enim tacere, cum doleas ⌋. Magno cum desiderio reditum meum tot litteris precibus et lacrimis efflagitabam, futurum putans post tot labores et calamitates me tandem
requiem habiturum. Ecce ignis et aliae adversitates me non parum afflixerunt, tandem et ⌊homo inimicus⌋ m[ihi] datus est, quo nemo a veritate est alienior, quod Dominatio Vestra Reverendissima compertum habebit, si litterarum exemplum ad me ⌊reverendissimi domini archiepiscopi Gneznensis⌋ cum litteris ad Dominationem Vestram Reverendissimam ⌊dominorum consiliariorum terrarum et civitatum Prussiae⌋ contulerit. Ceterum iuxta Christi verba gaudere debemus, cum cf. Vulg. Mt 5:11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me : ⌊omne malum contra nos homines dixerint mentientescf. Vulg. Mt 5:11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me : ⌋.
Quid ⌊dominus Kostka⌋ omnibus hic nobis in commune et seorsum cuilibet, videlicet ⌊Elbingensibus⌋ ⌊Mariemburgensibus⌋ ⌊Gdanensibus⌋ ⌊Culmensi et Mariemburgensi palatinis⌋ fecerit, omitto. Hoc dumtaxat in memoriam Dominationis Vestrae Reverendissimae deducendum existimavi, quomodo dominum ⌊castellanum Gdanensem⌋ et novissime decretum et mandatum in causa eius ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ tractaverit, quam superbe se contra nos omnes erexerit et cum prius nobis omnibus contumeliosa nomin[a] indiderit, quanto fastu nos contempserit. Rogo igitur Dominationem Vestram Reverendissimam summopere, velit in re iusta generoso domino ⌊castellano Gdanensi⌋ intercessione sua apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ adesse, quo illud ab eodem ⌊Kostka⌋, quod sibi adiudicatum est, assequi possit. Quod si s⌊acrae maiestatis regiae⌋ aequitas et prudentia summa nos non tuebitur, verendum es[t], ne hoc os, inter nos proiectum, tumultum faciet in pop[u]lo. Verum spero hoc ipsum auctoritas, consilium et benevo[len]tia erga nos omnes Dominationis Vestrae Reverendissimae antevertet ordinique su[o] et dignitatibus nostris non deerit.
Dominatio Vestra Reverendissima meminit negotii cum illustrissimo domino ⌊Frederico comite palatino Rheni⌋, de quo ex voluntate ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ ipsi domino comiti palatino aestate praeterita scripseram, quarum litterarum his adiunxi exemplum, ex quo Dominatio Vestra Reverendissima intelliget, quibus modis ⌊serenissimus Romanorum rex⌋ et quam tepid[e] causam hanc egerit, habita prius mentis ⌊serenissimae maiestatis reg[iae]⌋ declaratione. Talis nunc est orbis noster. Cum ⌊comite pala[tino] Philippo⌋ res mihi non displiceret, utpote cum principe formoso et iuvene, si valetudo esset integra. Ego quidem, qui multa cum eo contubernia habui, nihil
tale in illo animadverti, rumor tamen est, qui etiam interdum ab aemulis spargi solet etc.
Iudex ⌊terrae Culmensis⌋ dominus ⌊Georgius Plemynski⌋, qui arbitratur preces meas non parum valere apud Dominationem Vestram Reverendissimam, rogavit me, ut filium eius, qui cum domino ⌊castellano Gdanensi⌋ proficiscitur, Dominationi Vestrae Reverendissimae pro servitore commendarem, quod cum etiam ex me ipso non rogatus pro ⌊conterraneis meis⌋ non gravate facere soleo, Dominationem Vestram Reverendissimam impense oro, velit hunc nobilem adulescentem, prius in curia Illustrissimi ⌊marchionis Brandenburgensis Ioachimi⌋ honeste versatum, benigniter ad intercessionem meam familiae Dominationis Vestrae Reverendissimae inscribere, quod ego unacum patre eius promereri sedulo studebimus. Mitto Dominationi Vestrae Reverendissimae peniculas quasdam, reculas, linias, valoris minimi, alicuius tamen artis, eas rogo a capellano et servitore suo Dominatio Vestra Reverendissima animo benigno suscipiat et non adeo datum, verum dantis mentem boni consulat meque, qui tam manifeste falso traductus sum, secundum innocentiam meam et testimonium ⌊dominorum consiliariorum⌋ ⌊serenissimae maiestatis⌋ regiae terrarum et civitatum ⌊Prussiae⌋, tum apud serenissimam maiestatem regiam, tum etiam apud omnes ordines incliti ⌊senatus Regni⌋ ab hac tam iniqua suspicione immunem reddere et a calumniantibus me tueri, quod nemo praestare potest efficacius, quam Dominatio Vestra Reverendissima, quae me a multis iam annis intus et in cute novit et ad hoc culmen honoris per gratiam Dei favore et opera sua singularissime perduxit.
Quod reliquum est, me gratiae et benevolentiae erga me perpetuae Dominationis Vestrae Reverendissimae ex corde commendo et ne me in his constitutum falsis traductionibus deserat, oro et obtestor. Dominus noster ⌊Ihesus Christus⌋ eandem Dominationem Vestram Reverendissimam pro singulari mea consolatione quam diutissime sospitem et felicissimam conservet.