Letter #109
[Ioannes DANTISCUS] to [Sigismund I Jagiellon]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-03-15
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Regia Maiestas et Domine, domine clementissime.
Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Memini in harum terrarum comitiis non semel iam Serenissimae Maiestatis Vestrae consiliariis pro communi hic mercatorum consortio a spectabili magistratu Gedanensi expositum, quomodo ipsi mercatores in Magno Ducatu Serenissimae Maiestatis Vestrae Lithuaniae insolitis teloneis gravantur. Qua de re aliquoties ex conventu nostro, ut mercatores in veteri observatione libertatum et consuetudinum, quibus hactenus usi sunt, permanere possint, Serenissimae Maiestati Vestrae supplicatum est.
In praesenti vero nihil moderationis aut levaminis factum esse ad me ab ipso magistratu litteras accepi. Cuius rogatu atque ex officio has intercessorias ad Serenissimam Maiestatem Vestram humillime dedi et oro, ut, pro sua apud omnes et in omnes laudatissima iustitia, praeter veterem morem harum terrarum mercatores gravari et molestari non permittat, verum illos in sua regia gratia et solita libertate conservet conservarique iubeat. Quo omnium hic animos prius sibi devinctos, reddet devinctissimos Serenissima Maiestas Vestra.
Cui me supplicissime commendo atque illi a domino Deo aetatem in prospera valetudine diutissime incolumem ac felicissimam intime precor.
Ex Heilsberg, XV Martii MDXLI.