⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae 1533-11-15⌊XV Novembris1533-11-15⌋ ⌊Viennae⌋ datas, 1533-12-27⌊XXVII Decembris1533-12-27⌋ ⌊hic⌋ accepi fueruntque mihi oppido quam gratissimae. Non potuit tamen me non male afficere, quod litteras amicissimi fratris mei et communis nostri amici non acceperim, de quibus scribit Dominatio Vestra Reverendissima, quod ⌊dominus Cornelius⌋ ante suum exitum in ⌊Hispaniam⌋ copiosissime mihi manu sua propria scripserit, quae si adhuc reperiri possunt, etiam tardius redditae, non ingratae mihi essent futurae. Dominationi vero Vestrae Reverendissimae magnas habeo gratias, quod me obiter de omnibus reddiderit certiorem fuitque mihi maxime gratum, quod ⌊serenissima Romanorum regia Maiestas⌋ ⌊Cornelium⌋ nostrum adeo liberaliter exornaverit et donaverit. Merentur profecto ⌊hominis istius⌋ virtutes et merita multo plura, quae Deus suo tempore illi concedet etc.
Quae apud nos aguntur, sic habent. ⌊Lubecenses⌋ per classem Belgicam ad pacem facti proniores, permittunt conterraneis meis ⌊Gdanensibus⌋, ut una cum ⌊Hamburgensibus⌋, ⌊Bremensibus⌋ et ⌊Lunenburgensibus⌋ arbitri sint et iudices in causa cum ⌊Hollandis⌋ missique sunt nuntii ad partes ob id inferioris ⌊Germaniae⌋, quos iam reor rediisse, tempusque tractatuum est statutum die 14 huius mensis, locus vero in ⌊civitate Bremensi⌋, vel, ut alii volunt, ⌊Hamburgensi⌋, quo Gdanenses spectabiles et graves nuntios suos sunt missuri, qui iam, ut mihi animo persuadeo, ad eum conventum exiverunt speraturque omnino pax futura. Accedit, proh dolor, quod tota illa Belgica XXV navium cum tot milibus peditum classis sub ⌊Nervegia⌋ naufragium fecit vixque duae salvatae sunt, quae feruntur ad propria rediisse. Nostri ⌊Gdanenses⌋, qui eodem etiam tempore in idem cum ⌊illis⌋ impulsi sunt periculum, huius ferme sunt auctores, qui viderunt navem principalem ameral confringi et interire cum omnibus paucique de his nostris, qui ista retulerunt, redierunt. Unde cum iam utraque pars fessa sit, facilius de pace tractabit. Quicquid hinc futurum cognovero, cum primis BCz, 244, p. 10 ad Dominationem Vestram Reverendissimam perscribam effecique, ut ad eum conventum ⌊serenissimus dominus meus⌋ cubicularium quendam suum mitteret, quo haec compositio maioris esset apud eos homines auctoritatis. Adiunxi his litteras ad ⌊dominum Cornelium⌋, quas peto illi reddi vel apud vos aut in ⌊Hispania⌋. Libenter ⌊illum⌋ adhuc ante ultimum viderem diem. Fiat voluntas Domini.
Eximius dominus doctor ⌊Ioannes Reynek⌋, affinis meus carissimus, obtinuit novissime in ⌊comitiis⌋ ⌊Augustae⌋[1] a ⌊serenissima Romanorum regia maiestate⌋ pensionem quandam, quae illi aliquot annis non est persoluta. Scripsi igitur generoso domino ⌊Georgio Loxano⌋, quo ad ⌊serenissimam regiam maiestatem⌋ intercederet, ut pensio illi solveretur. Qua in re ut Dominatio Vestra Reverendissima opem et operam suam impendat, summopere rogo. ⌊Coniunx⌋ enim ipsius ⌊domini doctoris⌋ est soror mea. Quicquid in eo Dominatio Vestra Reverendissima illi beneficii contulerit, id totum in me collatum esse putabo et me una cum illo solito in me amori et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae ex animo commendo. ⌊Christus⌋ Dominus noster eandem Dominationem Vestram Reverendissimam sospitet quam diutissime et prosperet in omnibus. Parcat lituris, ⌊⌋ et ad lumen candelae scripsi.