Letter #1091
[Ioannes DANTISCUS] to [Johan WEZE]Löbau (Lubawa), 1534-01-11
received [1534-01-29] Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime et observandissime mi domine frater et amice carissime, salutem et omnis felicitatis accessum.
Litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae XV Novembris Viennae datas, XXVII Decembris hic accepi fueruntque mihi oppido quam gratissimae. Non potuit tamen me non male afficere, quod litteras amicissimi fratris mei et communis nostri amici non acceperim, de quibus scribit Dominatio Vestra Reverendissima, quod dominus Cornelius ante suum exitum in Hispaniam copiosissime mihi manu sua propria scripserit, quae si adhuc reperiri possunt, etiam tardius redditae, non ingratae mihi essent futurae. Dominationi vero Vestrae Reverendissimae magnas habeo gratias, quod me obiter de omnibus reddiderit certiorem fuitque mihi maxime gratum, quod serenissima Romanorum regia Maiestas Cornelium nostrum adeo liberaliter exornaverit et donaverit. Merentur profecto hominis istius virtutes et merita multo plura, quae Deus suo tempore illi concedet etc.
Quae apud nos aguntur, sic habent. Lubecenses per classem Belgicam ad pacem facti proniores, permittunt conterraneis meis Gdanensibus, ut una cum Hamburgensibus, Bremensibus et Lunenburgensibus arbitri sint et iudices in causa cum Hollandis missique sunt nuntii ad partes ob id inferioris Germaniae, quos iam reor rediisse, tempusque tractatuum est statutum die 14 huius mensis, locus vero in civitate Bremensi, vel, ut alii volunt, Hamburgensi, quo Gdanenses spectabiles et graves nuntios suos sunt missuri, qui iam, ut mihi animo persuadeo, ad eum conventum exiverunt speraturque omnino pax futura. Accedit, proh dolor, quod tota illa Belgica XXV navium cum tot milibus peditum classis sub Nervegia naufragium fecit vixque duae salvatae sunt, quae feruntur ad propria rediisse. Nostri Gdanenses, qui eodem etiam tempore in idem cum illis impulsi sunt periculum, huius ferme sunt auctores, qui viderunt navem principalem ameral confringi et interire cum omnibus paucique de his nostris, qui ista retulerunt, redierunt. Unde cum iam utraque pars fessa sit, facilius de pace tractabit. Quicquid hinc futurum cognovero, cum primis ad Dominationem Vestram Reverendissimam perscribam effecique, ut ad eum conventum serenissimus dominus meus cubicularium quendam suum mitteret, quo haec compositio maioris esset apud eos homines auctoritatis. Adiunxi his litteras ad dominum Cornelium, quas peto illi reddi vel apud vos aut in Hispania. Libenter illum adhuc ante ultimum viderem diem. Fiat voluntas Domini.
Eximius dominus doctor Ioannes Reynek, affinis meus carissimus, obtinuit novissime in comitiis Augustae a serenissima Romanorum regia maiestate pensionem quandam, quae illi aliquot annis non est persoluta. Scripsi igitur generoso domino Georgio Loxano, quo ad serenissimam regiam maiestatem intercederet, ut pensio illi solveretur. Qua in re ut Dominatio Vestra Reverendissima opem et operam suam impendat, summopere rogo. Coniunx enim ipsius domini doctoris est soror mea. Quicquid in eo Dominatio Vestra Reverendissima illi beneficii contulerit, id totum in me collatum esse putabo et me una cum illo solito in me amori et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae ex animo commendo. Christus Dominus noster eandem Dominationem Vestram Reverendissimam sospitet quam diutissime et prosperet in omnibus. Parcat lituris, caligant fenestrae et ad lumen candelae scripsi.
Datae ex castro Lubaviensi, XI Ianuarii anno Domini M-o D XXXIIII.