Reverendissimo in Christo Patri et Domino
⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino amico et fratri in Christo carissimo
Reverendissime in Christo Pater, amice et frater in Christo carissime et
honorandissime.
Salutem in Domino et optatam felicitatem.
Testari voluimus animi nostri erga Vestram Reverendissimam Dominationem integritatem, ⌊⌋ igitur manu nostra ad Vestram Reverendissimam Dominationem eaedem(!) significantes ea, quae dominus ⌊Costhka⌋ ad struendum adversus eandem fomitem odiorum ad nos et alios scrip{si}serat, scripseramusque liberius et fusius, adicientes id, quod inter vulgum quandoque iactatur de affectu ⌊dominorum Prutenorum⌋ in ⌊Poloniae regnicolas⌋, cupientes, ut nequaquam Polonorum affectus et gratia erga eandem temeraretur. At nostra confidentia, quae nobis vobiscum fuit, nos fefellit. Nam odia, quae nos a vobis avertere studuimus, in nos apud vestrates conflastis, nostras litteras in vulgum, confidenter scriptas, circumferentes et ideo cogemur postea etiam cum amicis cautiores esse. Novit enim Vestra Reverendissima Dominatio nos semper fuisse erga ⌊dominos Prussiae⌋ ex nostra humanitate bene affectos et tamen nobis nunc mala gratia refertur, quod ab eis traducimur sine culpa. Si enim aliquid de ⌊dominis Prussiae⌋ sciremus adversi, pro debito et officio nostro non celaremus, sed haec, quae vulgi opinio habet, vobis confidenter scripsimus, ut vos contineremus, si quibus simultatibus ⌊Kosthkam⌋
afficientes
, aliorum quoque animos offenderetis. At quia ita factum est, aequo animo ferendum est et Vestra Reverendissima Dominatio deinceps sit cautior et sciat amicos non offendere, experta enim est per tot annos, quibus nobis vobiscum familiaris conversatio fuit, quantum ipsam amavimus quantique fecimus. Conveniebat itaque, ut nec ipsa de nobis tragoedias ederet odiosas et ab nostro animo prorsus alienas.
Bene Vestram Reverendissimam Dominationem valere optamus.