Letter #1100
Mikołaj NISZCZYCKI to Ioannes DANTISCUSGórzno, 1534-04-15
received 1534-04-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino meo episcopo Culmensi, domino et fautori colendissimo
Obsequia mea Reverendissmae Dominationi Vestrae in gratiam commendo.
Quemadmodum a longo tempore constitui in animo meo Vestrae Reverendissimae Dominationi servire placereque, ita per omnia et semper cupio desideratissime, ut in omnibus morem geram. Et quia intellexi ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae, mihi hoc iniungere voluit superinscribed⌈voluitvoluit superinscribed⌉, ut cum essem hic de propinquo, quod ad Reverendissimam adscribed⌈ReverendissimamReverendissimam adscribed⌉ Dominationem Vestram descenderem. Hoc diu libentissimeque fecissem, sed difficultates non permiserunt. Pro die crastina constituar apud Reverendissimam Dominationem Vestram una cum genero meo domino Iarand palatinide Lanciciensi, qui hic ad me venit invisere sororem suam, u paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉xorem meam. Sed Dominatio Vestra Reverendissima non observet ad meridiem ieiunium, quandocumque venerimus, boni consulemus. Nec quippiam nostri causa Vestra Dominatio Reverendissima sit sollicita, sufficit nobis bonam valetudinem et omnia fausta Reverendissimae Dominationis Vestrae videre. Item obsequia mea commendo et optime valere ex corde cupio Reverendissimam Dominationem Vestram.
Ex Gorsno, feria quarta post conductum Pasce anno Domini 1534.
Servitor deditissimus Nicolaus de Nisczice etc. scripsit