Letter #1102
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1534-01-23
received [1534]-01-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo Domino Culmensi etc.
Reverendissime mi Domine observantissime.
Occupatissimus hic in scribendis negotiis conventualibus cogor esse brevior, quam vellem, scribam tamen ex Ploczka latius. Pro simulacris maximas ago gratias, vehementer me delectant et loco magni et carissimi muneris habeo referreque Reverendissmae Dominationi Vestrae curabo.
Non placuerunt hic nobis omnibus, quae reverendissimus dominus archiepiscopus scripsit Reverendissimae Dominationi Vestrae, multo minus, quae scripsit dominus Costhka, neque est quisquam nostrum, qui aliquid dubitet de fide et favore Vestrae Reverendissimae Dominationis et aliorum istic dominorum erga nationem no[st]ram, aut qui his credet, quae per C[ost]hcam sunt scripta, proinde Reverendissima Dominatio Vestra haec quoad nos contemnere et non curare velit valeatque felicissime et me diligat.
Pyotrkoviae, 23 Ianuarii 1534.
Reverendissimae Dominationi Vestrae addictus Plocensis
Postscript:
Quoad maiestatem regiam, faciant Dominationes Vestrae, quod contra calumniatorem instituerunt.