Letter #1103
Camillo GHILINO to Ioannes DANTISCUSBrussels, 1534-01-25
received [1534]-03-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi et serenissimorum regum Poloniae consiliario etc.(?) domino et amico honoratissimo
Ubi fuerit
Dantisco, viro clarissimo, plurimam salutem.
Quam laetor ex his, qui istinc veniunt, intellegere te et valentem esse et solita hilaritate uti otiio overwritten⌈oo overwritten⌉que litterario summeque factum divitem non Stoicorum more, sed a regibus tuis prolixe acceptum et ut virtus probitasque tua postulabat, maximis sacerdotiis auctum. Haec tibi incepta Deus fortunaret, volo. Moriar, si quicquam hoc tempore magis cuperem quam apud te triduo esse, hospitem enim minime edacem haberes, sed multilocumorum paper damaged⌈[ilocumorum overwritten⌈orumorum overwritten⌉]ilocumorum paper damaged⌉(?) verborum superinscribed⌈verborumverborum superinscribed⌉, plura quippe essent quod communibus studiis, quae de re publica disputaremus. Pratus, cui a caesare demandata provincia est ducis mei(?) traducendam in Italiam, impense me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ rogavit, ut in mortem albi falconis Mariae reginae more nostro Romano inscriptiones facerem. Volui principi viro morem gerere; harum exemplum ad te mitto, quae written over od⌈odaeae written over od⌉ si tibi arriserint, nec oleum aut operam me perdidisse existimabo.
Quod ad rem publicam attinet, rerum capita perstringam. Pontifex bonus ille, quem nosti, Massiliae apud regem Gallum fuit, Aurilianensi duci neptem despondit; conventorum arcana ignoramus, verum pro comperto nobis est multa scelerate eos superinscribed⌈eoseos superinscribed⌉ contraxisse, quorum exitus praeteritos sequetur. Anglus de more insanit, interdicta pontificis neglexit, illum schedulis Simoniacum et bastardum appellavit written over tur⌈turvitvit written over tur⌉. Haeresim Lutheranam, quod pace bonorum dictum sit, in regno suo debacchari permittit. Quae in Germania per Christoforum tuum ducem et eius favitores moliantur, ex aliis melius intelleges. Caesar peractis Citerioris Hispaniae conventibus Caesaraugustam contendebat, compressa uxore, fertur enim ad sescenta milia ducatorum coegisse. Ab Indis nuntiatur provinciam, nescio quam, nuper ab Hispanis cognitam, dare caesari multas auri miliones. Ab occasu Valdesii, eius curia illis frigebat, negotiatores AAWO, AB, D. 3, f. 94v in diem trahebantur. Quid quaeris et Tibi gratulor superinscribed⌈gratulorgratulor superinscribed⌉ et mihi gau written over ra⌈raauau written over ra⌉deo, quod longe gentium absimus. Huc bre<v>i Scepperum ex Hispania redeuntem exspectamus. Utinam secum afferat, quod ex usu Romanorum regis et rei publicae Christianae sit.
In Italia tranquilla nunc omnia. Proximis diebus Galeotus Picus Concordiae comes Franciscum Mirandulanum principem, virum undecumque doctissimum, patruum suum, et Albertum fratrem patruelem, Francisci filium, quem multoties convivam domi ... illegible⌈...... illegible⌉ tuae habuisti, occupata proditione Mirandula iugulavit. Haec sunt, quae te scire impraesentiarum volui. Tu vale et Gilini tui written over m⌈mii written over m⌉ memor esto. Iterum vale.
Bruxellis, VIII Kalendas Februarias MDXXXIIII.
Reverendissimae Dominationis Tuae servitor ... illegible⌈...... illegible⌉ Camillus Gilinus
luserat in vitreis ambitiosa vadis
et caelo fugiens, properantis nescia fati
est aquilas dominae ludificata meae;
consequor hanc, sensim praetervolat illa superne,
insto iterum, magni ad templa superba Iovis.
Cum resupina gemens rostro me excepit acuto
incautam, fato sum moritura pari.
Aliud
Haec, quam suspicis hospes sacra Iovis ales, pennisAlbissimis rara, rarissimae principis delicias
Dum summo caelo ardeam insequitur, infelix fatum
Ab reluctante rostro tandem superba cadens excipitur
Atque simul ambae uno ictu occidunt,
Mariacaesaris soror et Ludovici Pannoniorum
regis matrona.
A(mico) S(uo) P(raestantissimo)