Letter #1117
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-02-05
received [1534]-02-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico praestantissimo et fratri observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater observandissime.
Salutem et longaevam in Domino felicitatem.
Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae per dominum Cristophorum Beyer mihi redditas, quibus me ad declarationem et dominorum, quae per eos Petercoviae etc. sunt gesta et quam ob rem retrogressi sunt, narrationem remittit. Cuncta intellexi ex eis. Faxit nunc Deus, ut bene coepta felici claudantur exitu.
Praeterea exposuerunt mihi praefati domini Vestram Reverendissimam Dominationem operae pretium censuisse et ipsi hoc ipsum ita futurum proficuum putant, quo et Vestra Reverendissima Dominatio, et ego unico contextu litteris utrimque sigillis nostris roboratis ad maiestatem regiam scriberemus, post ipsosque illas dies decem vel circiter destinaremus, quibus negotia dominorum iterum atque iterum regiae maiestati illis commissa, commendaremus. Quod nobis placuit, igitur congessimus his inclusum exemplum. Poterit addere et minuere Vestra Reverendissima Dominatio omniaque melius explanare suo arbitratu. Mittimus proinde sigillum nostrum per praesentem nuntium, si censuerit, ut istic sigillentur et ab istinc ad regem destinentur aut ut illae hoc loco a me extrudantur. Non pigebit me subire onera, labores et impensas facere, modo cum hoc nuntio significet mihi mentem suam.
Hic a Lutheranis et alibi in vicinio fermeque per universam Germaniam propalatum est caesarianos urbem Romam ac castellum sancti Angeli absente pontifice intercepisse. Si quid Vestra Reverendissima Dominatio de hoc certi habeat seu audiverit, impertiri mihi dignetur, quo animus meus, inter spem et metum suspensus, iucundo exhilaretur nuntio, quod fortunet Deus.
Cui Vestram Reverendissimam Dominationem sanam et incolumem ad votaque felicia fruenda diligenter commendo.
Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater Mauritius Varmiensis episcopus subscripsit