Letter #1120
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-02-17
received [1534]-02-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honoran(d)o or honoran(dissim)o⌈honoran(d)ohonoran(d)o or honoran(dissim)o⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae cum sigillo accepi, quod cum inditis litteris remitto. Et quamquam voluissem ac potuissem nonnulla in litteris ad reginalem maiestatem et dominum episcopum Premisliensem mutare, nolui tamen neque commode potui propter manus Reverendissimae Dominationis Vestrae subscriptionem. Manserunt itaque, ut per Reverendissimam Dominationem Vestram dictatae et scribi iussae sunt. Ibuntque vel cras, vel ad summum perendie hinc in Wilnam per meum proprium nuntium.
De urbe Roma nihil aliud certi habeo, quam quod scribitur mihi, scriptum esse Ioanni Brede factori Fuggerorum in Gedano pontificem maximum in Urbem rediisse.
Quale Gedanenses oves Reverendissimae Dominationis Vestrae in his bacchanalibus ad dehonestationem totius ecclesiastici status, papam, cardinales et episcopos etc. repraesentantes spectaculum ediderint, si Dominatio Vestra Reverendissima istic interrogaverit, facile resciet. Timeo profecto, nisi per maiores civitatis emendabitur, quod incident in priora pericula. Nam sunt nonnulli ex primoribus etiam civitatis non solum Lutherani, sed etiam sacramentarii.
Cum his Reverendissimam Dominationem Vestram bene et felicissime valere cupio, me illius favori et amori diligenter commendando.
Ex Heilsberg, XVII Februarii anno MDXXXIIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis in omnibus bonus frater Mauritius episcopus Warmiensis subscripsit