Letter #1130
Stanisław RZECZYCA to Ioannes DANTISCUSRome, 1534-03-15
received [1534]-06-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni stain⌈[nni]nni stain⌉ Dei gratia episcopo Culmensi dign paper damaged⌈[dign]dign paper damaged⌉issimo, domino observantissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observantissime post osculum manus Vestrae Paternitatis Reverendissimae.
Litterae Vestrae Paternitatis Reverendissimae ex castro Starigrod XX Decembris datae sexta Februarii per Quirinum Galler sunt mihi redditae. Quibus Vestra Paternitas Reverendissima negotium absolutionis ac dispensationis inter Bartholomeum Greve et stain⌈[et]et stain⌉ Potentianam commendare dignata est. Quod florenis Renensibus XV ac ducatis XIX dudum et ad praesens domino Quirino ad dandum mihi per dominum Georgium Hegel dari commendatis et per me levatis(?) per duo diplomata tertium et secundum gradum exprimentia expeditum ad Vestram Paternitatem Reverendissimam transmitto.
Andreas Geydan si ante pubertatem, prout stain⌈[ut]ut stain⌉ Vestra Paternitas Reverendissima scribit, religionem professus est, per litteras declaratorias ducatis duobus cum dimidio expediendas a professione securissime liberabitur poteritque t(um) or t(andem)⌈t(um)t(um) or t(andem)⌉ matrimonium licite contrahere.
Nova hic nulla praeter frumentorum et panis penuriam, quam favente Deo messis futura sedabit.
Valeat Vestra Paternitas Reverendissima felicissime, quam optimus Deus salvet servetque ad multos annos incolumem. Cuius gratiae humiliter me commendo.
Romae, XV Martii 1534.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae devotus servitor Stanislaus Rzeczicza