Letter #114
Ioannes DANTISCUS to Sigmund von HERBERSTEINMunich, 1518-11-24
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Dem edlenn und gestrengen hern Sigmundt von Herberstain ritter, Romischer kayserlicher maiestet radt etc. zu eigenen handenn.
Magnifice Domine, commendationem plurimam.
Nescio, quomodo exordiar contra Magnificentiam Vestram, quae contra promissam, ut tamen modestius agam, ex Moldorff discessit et nihil litterarum vel commissionis per aliquem mihi reliquit. De quo alio tempore latius. Impraesentiarum coegit me ad scribendum, quod non ivi in Freysing, sed per Monchen et accepi litteras Vestras cum pecuniis, quas hactenus duxi. Dabo operam, ut hinc ad fratrem Vestrum perducantur. Interea rogo me Magnificentia Vestra ex favore suo non dimittat. Totus enim Vester et si dici potest Vestrissimus sum. Cui me plurimum commendo. Ex Augusta de rebus nostris pluribus agemus.
Ex Monchen, 24 Novembris anno 1518.
Vester Ioannes Dantiscus.