Litterae Reverendissimae Paternitatis mihi tam fuerunt iucundae, ut tota ⌊Prussia⌋ non possit quicquam proferre mihi iucundius. Non potui eas non ostendere ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ propter plane heroicam generositatem animi Tui, quae in eis tam apparet manifeste, ut in nullo speculo quicquam possit manifestius; oro Deum Optimum Maximum, ut pro eo animi erga me affectu omnia negotia et consilia Tua fortunet.
Heri fui apud ⌊reverendissimum dominum Cracoviensem⌋, qui subinde ex me quaerere solet, num adhuc propositum de profectione Veneta mutaverim, cuperet me valde hic retinere, promittit sacerdotia etiam, verum ego mea commoda inchoatis vixdum studiis Hebraicis anteponere nondum possum, quare heri, cum omnino immutatum me vidit, ultro iussit me de nulla re sollicitum esse, “ego”, inquiens, “equum Tibi procurabo et reliqua, quibus opus erit.” Non puto profecto meliorem et prudentiorem usquam virum vivere. Iam nunc misit ad me unum ex ministris suis, qui me ad crastinum prandium vocavit.
⌊Carolus Kotzer⌋ se mihi praebet amicissimum propter Dominationem Vestram, ipse me, credo, secum abducturus est ⌊Viennam⌋, quamvis dissimulet mercatorum more, qui suas profectiones non multis praedicunt. Velit, quaeso, Dominatio Vestra illi aliquando gratias agere.
Libellos hic a me editos misi per ministrum domini Varmiensis; commentariolum, quamprimum ⌊Viennam⌋ venero, augebo et fortasse in reliquas omnes ⌊divi Pauli⌋ epistolas paucis scribam.
Quantum ad me attinet, ornatissime Praesul, rectissime, laus superis, valeo et cetera, quam quod reverendissima Dominationis Vestrae praesentia mihi carendum est, per omnia laetus, quocumque devenero, Tui numquam obliviscar. Quicquid ⌊Viennae⌋ in proxime futuris comitiis videro vel audivero, diligenter perscribam. Non potest non esse gratissimum mihi, quod de simulacro meo et ⌊Brixiolo⌋ scribit Reverendissima Vestra Dominatio. Non habeo, quod nunc amplius scribam. Deus Omnipotens conservet Reverendissimam Vestram Paternitatem quam diutissime incolumem cum honesti<ssi>ma cognatione et tota familia.