Ad XVII ante Kalendas Maii reverendus et
illustrissimus dominus et patronus meus ad magnificum dominum ⌊Ioannem a Werdt⌋, consulem Dantiscum et legatum regium, me misit, iussitque, ut ipsum, quo crastino secum die pranderet, rogarem. Cum autem ad illum venissem forte fortuna cenabat, atque ubi meam audivit orationem, respondit se, quod meus petiisset dominus, libenter facturum. Tandem, qua est humanitate, propinavit mihi vini poculum pro domini mei salute exhauriendum iubens etiam, secum ut accumberem. Gaudebam mihi tam insperato oblatam occasionem, quo tantum virum mihi adhuc ignotum satis saltem videre liceret. Sed quid? Ipse meas voluptates mirifice auxit, non enim solum humaniter sed docte multumque mecum locutus est. Interim de Reverendissima Dominatione Vestra sermo subincidebat, quam cum uterque magnis laudibus in caelum extulisset, dixi me pulchrum habere ad Reverendissimam Dominationem Vestram (cui antea me notum esse dixeram) scribendi argumentum. Hortatus est ut scribere<m>. Facile fuit calcar addere sponte currenti, cum enim talem haberem ad Reverendissimam Dominationem Vestram nuntium, facere non potui, quin sibi, quae ⌊Lovanii⌋ audiveram, significarem. Superioribus diebus Reverendus et
Illustris
dominus et patronus meus
pro sua in me benevolentia, cum praesertim non usque adeo mea in aula indigeret opera, ad utrumque ius perdiscendum ⌊Lovanium⌋ me miserat. Ubi toto fere Ianuario constans fama fuit Reverendissimam Dominationem Vestram decessise. De quo multos dolere audivi maxime, ⌊Cochlenium⌋ autem et ⌊Gemmam⌋ imprimis, nostrumque metum et maerorem quidam plurimum auxit, qui hunc casum a ⌊Scheppero⌋ praedictum fuisse affirmabat, et ob Reverendissimae Dominationis Vestrae mortem divinatoriam istam non omnino vanam esse contendebat. Valeant huiusmodi scioli, qui, quae sub pedibus sunt, non vident, interim sibi persuadentes sese Dei esse consiliarios et fatorum nuntios, gens stulta et, mea sententia, supra modum impia. Qui saepius causa sunt, ut bonus vir ante tempus moriatur. His impulsus rationibus Reverendissimae Dominationi Vestrae scribendum atque bene conservatae vitae congratulandum duxi. Haec praeter nihil fere quod scribam habeo, nisi quod dominus meus Reverendissimae Dominationi Vestrae amantissimus belle valet, qui cito redibit ⌊Bruxellas⌋ et ego ⌊Lovanium⌋, quo nihil mecum adferre possum laetius, quam maecenatem nostrum adhuc vivere Dantiscum. Regina cum discederemus languidiuscula erat, solet autem illius morbus pro lunae cursu intendi et remitti. In itinere vero nihil vidimus novi praeter Monasterienses, qui iamdudum anabaptistarum sectae addicti superiore Februario civitatem occupaverun[t]
episcopo excluso et spreto. Ceteri, quibus ista non placebant, sponte exiverunt. Qui remanserant, bona sua inter se locupletes cum pauperibus divisere fuitque magna et rerum et statuum illius civitatis perturbatio. Illorum seductor ⌊Bernhardus Rotman⌋ nominatus est, vir pessimus, satis eloquens et eruditus. Nunc ab episcopo, qui Cleviae et Geldriae ducum iunctas habet copias, obsidentur et fortiter oppugnantur, quos brevi expugnatos fore speramus. Quae hic acta sunt, ⌊dominus Ioannes⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae significabit. Interim Reverendissima Dominatio Vestra felicissime valeat meumque in se studium et officium boni aequique faciat oro. Cui me humillime commendo.