Letter #1151
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-04-20
received [1534]-04-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater in Christo carissime amiceque praestantissime et plurimum observande, longaevam in Domino salutem cum sui recommendationem diligentissimam.
Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae XIII huius Luboviae datas, habentes inclusas reverendissimi domini archiepiscopi Lundensis, quas praesentibus pro Vestrae Reverendissimae Dominationis desiderio remitto, agens gratias, quod eas mihi communicare dignata est. Quod se Vestra Dominatio Reverendissima de nostris calumniatoribus et delatoribus plus se angit, quam meo ... iudicio necesse est, non probo, consulo igitur et rogo, velit illa cuncta a veritate aliena, immo falsissima, animi sui vigore superare, vincet enim Deo bene adiuvante veritas et illos vappas confundet simulque conteret coram iusto tribunali. Comparebo vita et sanitate comite ipso die divi Stanislai in Marge(n)burgo, ubi in salvo revisu cuncta tutius conferemus.
Interea felicem, iucundam, hilarem et undecumque florentem Vestram Reverendissimam Dominationem esse ac ut me amantem se amet et in numero amicorum suorum servet, cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Helsberg, 20 Aprilis 1534.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis totus bonus frater Mauritius episcopus Varmiensis scripsit