Iam prope biennium est, quod in aula ⌊caesaris⌋ ago,
neque hactenus tamen quisquam sese obtulit, cui litterarum aliquid ad te dare possem, praeter unum hunc tuum quondam familiarem. Cuius ego opportunitatem nactus, praetermittere omnino non volui, quin te post tantum temporis saltem salutarem. Nam multa scribendi neque satis liberum mihi nunc quidem est otium, neque te dignum argumentum; et prolixius scribit ⌊Secundus⌋ frater; qui et querelam de optimi ⌊patris⌋ nostri morte mittit. Non ignoras, qualis ille ⌊vir⌋ fuerit, neque ipsa etiam posteritas, opinor, ignorabit. Quod si, ut nuntiatum nobis saepe est, insignium hominum undique abs te collecta epitaphia una edere constituisti, quaeso te, ut huic quoque querelae locum aliquem concedere ne dedigneris.
Ego quoque ante annos duos aulae iussu, epitaphium ⌊Margaretae⌋ nostrae Austriacae scripsi, sed praecipitanter, et paene biduo, cum iam esset in ⌊Burgundiam⌋ avehendum cadaver; quo minus etiam mihi semper placuit. Id his adiunxi, ut, si non ob aliud quicquam, certe ob historiae fidem, si ita tibi videretur, posses tuae farragini inserere. Ac ne semper tibi cum mortuis res sit neve semper lugeas, mitto et amoenioris generis quiddam, Narcissum videlicet. Eclogam, nuper a me ⌊Almoniae⌋ prope ⌊Montissonum⌋ in ⌊Cingae⌋ ripis lusam, rem sane theologiae plenam, sed vetustioris, et a ⌊Campensis⌋ nova theologia multum diversae, quam tamen ille sine aliquo haeresis metu legere ac relegere possit, praesertim quoties illum in Venerem stimulabit Natura. Aliud illi mitto carmen quod in ⌊Monte Serrato⌋ cecini, magis conforme theologiae nostrae.
Accipies una cum his Nicolaum tuum plumbeum, a fratre meo ⌊Ioanne Secundo⌋ efformatum, et quidem ad summam similitudinem, quem ut inter addictissimorum tibi hominum imagines colloces, vehementer oro. Longe vero impensius abs te contendo,
ut si quid est in quo operam meam cuiquam tuorum usui esse posse existimas (Tuae enim Amplitudini quomodo mea exiguitas servire posse, non video) libere tuo iure imperes. Id ego summi in me beneficii loco sum habiturus, neque quicquam praetermissurus, quod ad fidele ac diligens hominis tui studiosissimi officium quoquo modo pertinebit.
Reverende Domine, Deum Optimum Maximum precor, ut te quam diutissime felicem atque incolumem tueatur.