Letter #1170
Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-06-04
received [1534]-06-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico et domino gratiosissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater domine et Domine amice gratiosissime et plurimum observandissime. Salutem cum summa felicitate meique et obesquiorum meorum gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae omnimodam commendationem.
Redditae sunt mi[hi] litterae a Vestra Reverendissima Paternitate, gratae quidem ob eius in me testatam benevolentem propensionem, de qua iam pridem compertum habeo. Sedule quoque annitar, ut eo animo, quem mihi Reverendissima Paternitas Vestra exhibet, ex aequo sim responsurus.
Vehementer autem gratulor haec negotia {haec negotia} Reverendissimae Paternitatis Vestrae cum domino Costhka iam composita et complanata fore, de quo ex alto perspexi ex litteris domini Costhka proxime missis, quibus totum negotii processum, quomodo erat gestum, medio domini palatini Posnaniensis perscripsit et quomodo ipse dominus Costhka omnia pro nutu Reverendissimae Paternitatis Vestrae defferens (prout id merito faciebat, ut seniori et primori consiliario illius dominii) pristinam amicitiam et gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae inivit, ad quam ratificandam petiit se litteris serenissimae reginalis maiestatis commendari Reverendissimae Paternitati Vestrae. De qua coniunctione serenissima reginalis maiestas non incontenta nec minus regia maiestas. Aderam enim dum totius illius negotii gesta in praesentia regiae maiestatis legebantur. Qui processus domini palatini Posnaniensis serenissimae regiae maiestati placebat. Utinam hoc foedus amicitiae inviolabiliter persistat perpetuo.
In gratiam autem reginalis maiestatis non diffidet Reverendissima Paternitas Vestra omnia dante Domino Deo omnia pro voto fient, exigentibus id meritis praeclaris Reverendissimae Paternitatis Vestrae, in quo et ego iuxta possibilitatem suam per omnem occasionem non deesse volo partes Reverendissimae Paternitatis Vestrae fovendo et promovendo prout identidem semper faciebam nec immutari volo.
Cuius me favorabili amicitiae diligentissime commendo.
Datum Vilnae feria quinta, ipso die sacratissimi Corporis Christi anno Domini 1534.
Eiusdem Eeverendissimae Paternitati Vestrae addictissimus Nicolaus Volsky magister curiae reginalis maiestatis manu propria subscripsit