Letter #1172
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1534-06-05
received [1534]-06-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Pro Reverendissimo Domino, domino episcopo Culmensi
Reverendissime mi Domine.
Eunte istuc Arnolpho meo servitore volui, ut Reverendissimam Dominationem Vestram meo nomine viseret, quam saluto ac fausta omnia illi precor. Novi, quod nunc habui, illi mitto. Quae sciat, quod bona mea Gorzno accepi ea dumtaxat causa, ut frequentius cum Vestra Reverendissima Dominatione versari possem venireque istuc constitui Deo auspice post festum Assumptionis Dominae nostrae.
Interim me Vestrae Reverendissimae Dominationi ex corde commendo.
Ploczka, postridie Corporis Domini in discessu tumultuarie anno 1534.
Reverendissimae Dominationis Vestrae Plocensis scripsit