» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #119

Ioannes DANTISCUS to Sigmund von HERBERSTEIN
Augsburg, 1516-11-05


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, ONB, Cod. 13.597, f. 16r-v

Prints:
1CEID 2/1 No. 4, p. 76-78 (in extenso; English register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Generoso domino Sigismundo de Herbstain, consiliario et oratori caesareae maiestatis, domino et amico observandissimo.

Generose Domine, commendationem plurimam.

Accepi litteras Generositatis Vestrae, datas ex Reitten XXVII Octobris, quinta huius mensis Novembris allatas ad me per quendam ad me missum a domino Vinsterwalter, quibus mihi mentem caesareae maiestatis significat, utpote, quod quantocius irem Insprugk. Hoc quam facerem libenter, nec dici nec scribi potest, cur autem fieri impraesentiarum adhuc non possit, intellexit ex litteris meis per Veit Hofer missis, in quibus omnes meas incommoditates et de famulo saucio etc. ac etiam de mea inopia perscripsi. Quaspropter Generositatem Vestram non rogo solum, verum confidenter obsecro, ut omnia caesareae maiestati exponat. Nihil renuo caesareae maiestati, etiam si mox moriendum esset, dummodo clementius in me respiciat, ne videar omnibus hic mortalibus ludibrium. Ille, qui famulum meum fraudulenter ac praeter causam sat dignam vulneravit, versatur cotidie in oculis meis et creditur omnia, quae perfide gessit, impune egisse, non sine mea magna ignominia. Misereatur quaeso mei Generositas Vestra, si forsan caesarea maiestas mei misereri gravabitur, propter quam tot nuper subivi pericula et omnes meas fortunas apud serenissimum dominum meum, domum, parentes, actiones, omnia denique mea reliqui, et consoletur me. Prae amaritudine animi ac dolore summo plus de his scribere nequeo, videntur enim hae levitates mihi soli non illatae, sed domino etc. Praeterea quomodo mihi nunc est eundum? Viaticum non habeo. Heri accepi in mutuum non sine rubore a domino doctore Conrado Peutinger quindecim Renenses, cum quibus usque ad Generositatis Vestrae adventum vivere decrevi. Nihil recuso pro caesarea maiestate, immo fideliter, ut consuevi, serviam, et serviam quam diu in vivis fuero. Consideret modo sua maiestas, in quibus iactor procellis, potis est me facile eruere. Iturus sum quocumque maiestas sua mandaverit, nec patriae me desiderium detinebit. Non sum ut aspalacus, qui non nisi apud Boeotios, ubi nascitur, vivere potest. Ego vivam undique et moriar, ubi maiestas caesarea voluerit. Proinde Generositatem Vestram rogo, procuret mihi apud maiestatem caesaream, quae in rem meam ex litteris meis expedire videbuntur. Confidenter confido Generositatem Vestram pro amico obsequentissimo facturam. Cui me iterum iterumque commendo.

Ex Augusta, quinta Novembris anno MDXVI.

Ioannes Dantiscus eques Ierosolymitanus, doctor etc., serenissimi Poloniae regis secretarius.