Letter #1191
Stanisław KOSTKA to Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1534-07-12
received [1534]-07-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori episcopatus Pomezaniensis, domino et patrono colendissimo
Reverendissime Domine, domine patrone semper colendissime.
Post obsequiorum meorum indefessam promptitudinem.
Consulens statui spirituali id, quod in hilaritate paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ obmissum, cum iuratis Maioris Insulae egi, ut pro tertia parte aedificiis plebanalibus eorum impensis et adiutorio adessent. Qui negotium hoc usque in futurum proximum diem sabbati reiecerunt, ubi omnes iurati et plebani aderunt. Ego simul cum domino advocato laboraturi, quod in rem et commodum plebanorum erit ac, quid tandem conclusum, Reverendissimae Dominationi Vestrae quam primum significaturus, et nisi Insulani aderint suppetiis eorum, consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae apud sacram regiam maiestatem, dominum meum clementissimum, laboraturus, ut quod licitum erit, ineant.
Quod vero plebanos Minoris Insulae attinet, cum iuratis eiusdem Insulae egi, ut hoc tempore messis quieti et pacifici sint, ut antehac, peracta vero messe cum iuratis Maioris et Minoris Insularum, tum consilio domini advocati totum negotium discutiam ac si rem componere non potuero, quid ulterius faciredum, consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae aggrediar.
Movet me vere et doleo Reverendissimam Dominationem Vestram ab ipso Nicolao Kreczmer frustratam. In qua re commisi consulatui Mariemburgensi, ut iuxta Reverendissimae Dominationis Vestrae optata et domini officialis instantiam cum eodem Nicolao Kreczmer Reverendissimae Dominationi Vestrae iustitiam indilatam ministrent, et si in eo negotio pro officio meo quicquam Reverendissimae Dominationi Vestrae mihi praestandum opus fuerit, praestabo indefesse, tum in aliis quibuscumque votis Reverendissimae Dominationis Vestrae omnibus viribus et conatibus meis respondere possem, ero semper paratissumus.
In cuius gratiam me unice commendo. Quam diu bene feliciterque valere opto.
Ex Mariemburgo, XII Iulii anno Domini MDXXXIIII-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationi deditissimus Stanislaus Costka de Stemberk, terrarum Prussiae thesaurarius etc.