Quod tanto tempore nihil litterarum ad Paternitatem Vestram Reverendissimam dederim, non fuit aliud in causa, quam quod incertus, occupatus negotiis ⌊serenissimi domini mei⌋ et ⌊caesareae maestatis⌋ hinc inde vagabar, unde oportunum tabellarium non offendi. Dabit igitur tam longo meo silentio Paternitas Vestra Reverendissima veniam, impraesentiarum autem, dum ⌊Achatius de Trenk⌋ huc appulisset, non potui me continere, quin scriberem, licet cum oratoribus ⌊caesareae maiestatis⌋ de omnibus uberius scribere decreverim. Qui prope diem hinc ad ⌊serenissimum dominum nostrum⌋ in re Moscica ac etiam nostra Prutena ituri sunt. Praesentibus meis credere non admodum ausi omnia, ideo distuli. ⌊Caesarea maiestas⌋, quam mihi indies clementiorem experior, unacum ⌊serenissimo domino nostro⌋ vult, ut in hac aula perseverem, utetur etiam, prout nuper mihi dixit, brevi iterum in his, ut ante, opera mea. Superanda omnis fortuna ferendo est. Dabit Deus his meis aerumnis aliquando finem.
In fatis mihi esse reor, quod patria, quod Dominis, praesertim Paternitate Vestra Reverendissima per tantam locorum intercapedinem carere debeam. Gaudeo me non esse ut aspalacus, qui nusquam nisi in ⌊Boetia⌋, ubi nascitur, vivere potest. Quocumque advenio, mihi patriam esse oportet. ⌊Achatius⌋ mihi retulit de quodam ⌊Valentino⌋[3] qui contra me citationes ob canonicatum obtinuit. Confido Paternitas Vestra Reverendissima tuebitur partes meas, ego hic quid in his mihi faciundum est. Qui de omnibus incertus sum, nescio, pergat Dominatio Vestra Reverendissima, prout cepit, negotium hoc meum, et pecuniis si necesse fuerit, et suo patrocinio, promovere. Spero me futurum si non meliorem, tamen in omnibus fideliorem Ecclesiae et Dominationis Vestrae Reverendissimae servitorem, quaecumque pro me exposuerit, dum redibo, cum summa animi gratitudine reddam, et me semper habebit eum, sicut coram, et per multas meas litteras pollicitus sum. Nec etiam dubito, immo mihi iam persuasi, quod Paternitas Vestra Reverendissima me, ut coepit, gratia et favore suo prosequetur in eadem omnis spes mea dependet etc.
In fine litterarum semper consuevimus nova quaedam annectere. Ut consuetudini satisfaciam, me brevibus absolvam: ⌊Caesar⌋ hinc ivit, et prope et circum suis studet venationibus, venatusque est denuo ⌊regem Angliae⌋, ⌊Heluetios⌋, ⌊Hispanos⌋, ac alios qui complices sui sunt, non deerunt ei pecuniae, nec gentes, ⌊Veronam⌋ cum magna sua laude, paucis peditibus, ⌊Gallis⌋ et ⌊Venetis⌋ in turpem fugam versis, conservabit, et futuris mensibus maiora molietur, speramusque omnes, quod omnia pro votis ⌊suae Maiestati⌋ succedent, cum aliis litteris omnia latius, videbit scio tantum meum, quo me subscripsi titulum Paternitas Vestra Reverendissima, et ideo ut videret, me enim ipsum rideo, subscripsi.
Commendo me supliciter Paternitati Vestrae Reverendissimae.