Letter #1206
Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), [1534]-07-26
received [1534]-09-23 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, administratori Pomezaniensi, domino suo observando
Salutem plurimam et officiorum meorum commendationem.
Posteaquam a Vestra Dominatione Reverendissima recessi, Praesul optime, nihil mihi sacius fuit quam amicos, quos praeter parentes mihi tempus edax rerum fecerat reliquos, invisere, qui mihi iam tum 7 annis visi non fuerant. Hic ubi nonnihil animum meum praesentia et patrii soli et amicorum dulci consuetudine explevissem, quam primum in Brabantiam redii, primum Antwerpiae, tum demum antiquas sedes revisens Lovanii consedi. Ubi tandem, cum me tanto patrono destitutum frustra lamentarer, coepi egomet varias mecum inire vitae meae instituendae rationes; verum id, quod maxime iam sperabam, id minime, ut in dies fit, pro votis successit. Scilicet iusserat Dominatio Vestra Reverendissima, uti post reditum meum ex Frisia ad se venirem in Poloniam. Quod cum invitus non on the margin⌈nonnon on the margin⌉ facerem, duo evenerunt, quae tum animum meum ultro currentem alioqui retinuerunt. Primum is, cui Dominatio Vestra Reverendissima iniunxerat, ut me in Poloniam aut duceret aut mitteret, in Poloniam abiit. Quam nobis adire fas non est, nisi exuta corporis huius gravitate, neque nunc lubet vulnus antiquum refricare Dominationis Vestrae Reverendissimae per nominis carissimi commemorationem. Hoc igitur destitutus praesidio statueram ipse solus capta occasione Dominationem Vestram Reverendissimam adire, sperans immo confidens, id illi ingratum minime fore. Sed ecce alterum malum me non modo retinuit, verum etiam penitus prostravit in terram; constantissimus enim rumor omnium nostrum animos perculit, Dantiscum illum, illum inquam, quem tota suspiciebat Europa Dantiscum, vitae munere defunctum. Quod cum prima vice pro fabulis haberem, successit secundo rumori tertius late per nostram provinciam sparsus ms. spersus(!) ⌈sparsussparsus ms. spersus(!) ⌉. Tum ego omnibus meis perturbatus rationibus, neque enim animus erat alteri cuique ex aulicis illis me dedere, neque etiam perpetuo mathematicum agere, cum hae artes, gratae quamvis, nullius tamen sint apud nos momenti, hoc est emolumenti, in servitutem me conieci ex quadam fortassis desperatione BCz 240, p. 162 et quod infortunatum ille Terentianus putavit, uxorem duxi, sed talem, quae taedium illud servitutis suis gratis colloquiis et gratissima consuetudine non modo leniat, verum etiam in gaudium vertat. Quod eo feci, ut annum unum atque alterum medicae arti iucumberem. Hoc enim institutum iam inde ab annis 8 in animo coeperam, quamvis id saepius me invito interruptum sit et disturbatum. Cum igitur hoc modo maestus saepe Dominationis Vestrae Reverendissimae mentionem nusquam facerem, tandem nobis adest ex Saxonia reverendissimi domini episcopi Brixensis secretarius Daniel Mauch, qui subito maerorem hunc meum subito in maximum convertit gaudium. Impertitus est enim mihi litteras a Dominatione Vestra Reverendissima illi datas; in quibus ut vidi nominis mei fieri mentionem, duplici ratione exilii prae gaudio, tum quia vidi Dominationem Vestram Reverendissimam mei necdum oblitam ms. oblitum(!) ⌈oblitamoblitam ms. oblitum(!) ⌉ fuisse, tum vero maxime, quod is, quem totus orbis noster defunctum proclamasset, quasi vitae restitutus iam certaminis peracti triumphos ageret. Id quamvis parum ad me spectare videri possit, quod nunc uxori alligatus huiusmodi principis consuetudine penitus non liceat frui, non possum tamen non gaudere serio, quia Dantiscum scio eum esse, qui non modo praesentium sit patronus, verum etiam procul exsistentium summus et maecenas et studiosorum pater. Novarum rerum nihil adeo boni hic est. Interficiuntur in dies haeretici, quos Lutheranos vocant; bellorum nihil habemus, verum undequaque metuimus. Goclenius, Rescius, amicus Servatius, Gravius omnes satis recte valent et Dominationi Vestrae Reverendissimae commendari optaverunt, quos ut Dominatio Vestra Reverendissima cum suo Gemma commenda hidden by binding⌈[da]da hidden by binding⌉tos habere dignetur, etiam atque etiam oramus, felicesque illi et fortunatos successus vitamque cum prospera valetudine longam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ precamur. Tum demum ego meae inscitiae condonationem peto, nam haec, ut ipsi characteres litterarum facile indicant, ex tem hidden by binding⌈[tem]tem hidden by binding⌉pore conscripsi; alio tempore, si Dominationi Vestrae Reverendissimae gratum senserim hidden by binding⌈[rim]rim hidden by binding⌉, BCz 240, p. 163 et prolixius et melius, si potero, scribam. Dominus noster Iesus Christus Dominationem Vestram Reverendissimam diu nobis sospitem servare dignetur.
Lovanii, 7-o Kalendarum Augusti.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor Gemma Frisius