Letter #1219
Petrus Mirabilis de MONTEREGALE to Ioannes DANTISCUSPalencia, 1534-08-21
received [1534]-11-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
In Valle de Oleto litteras accepi, quas ad me Dominatio Vestra Reverendissima misit, quae quidem per dominum Felicem regiae mage maiestatis Polonicae cubicularium decima iulii mihi redditae fuerunt, quas ob amorem et singularem Vestram in me benevolentiam pro summo amicitiae pignore servo. Iam vero dici non potest, quanto gaudio elatus fuerim, cum et Dominationem Vestram incolumem et mei non omnino non immemorem esse intellexi. Summa Vestra benignitas et infinita humanitas non solum quibus de Dominatione Vestra benemeriti sunt, verum etiam ignotis, testis omnium fama, solet solet beneficiis suis opulenter subvenire. Quare ego non minima servitute Dominationi Vestrae Reverendissimae devinctus, ubi servitio meo aut quovis alio modo potero, promereri studebo. Dominum meum, qui Vestrae Dominationi Reverendissimae singulariter reddere salutes per me iubet, nomine Dominationis Vestrae maxime salutavi. I(ll)e(?) litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae tam grato ac laeto animo accepit ac si a patre aut fratre missae fuissent cubiculariumque, dominum Felicem, s(erenissimi) regis Poloniae nomine et causa vestra, in quibus potuit, favorem et operam suam libenter imposuit. Ego vero, quia non possum, desino, tantum in minoribus, ubi tamen vires meae se extendere possent, sanguinem proprium pro Dominatione Vestra libenter effunderem. Nihil habeo praeterea, quod scientia Vestra dignum iudicem, excepto, quod naves in Hispali parantur, quae debent ire mense proxime sequenti ad Indiam vel Peru, ubi dicunt aurum esse in tanta copia sicut superinscribed⌈sicutsicut superinscribed⌉ ferrum in Biscaya aut cuprum in aliquibus partibus Jermaniae et ... illegible⌈...... illegible⌉ dicunt praeterea, si apponatur ignis aestivo tempore in aliquibus montibus, manare aurum in maxima copia, quod tamen difficile est creditu. Aliae autem naves parantur, quae debent navigare ad flumen Argenti, in lingua Hispana al Rio de la Plata, ubi est argentum sicut stannum in Anglia et multo plus. Sanctissima tamen Inquisitio Hispaniae neminem cogit ad haec credendum. Dominum Bernardum fratrem, pariter dominum Georgium, dominos meos, vellem libenter salutare ceterosque omnes mihi notos. Christus Optimus Reverendissimam Dominationem Vestram tueatur.
Palentiae, 21 augusti 1534.
Dominationis Vestrae humilis servitor Petrus de Monte Regali