Letter #1221
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-08-31
received [1534]-09-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honorande.
Reddidit mihi paucis exactis diebus secretarius Reverendissimae Dominationis Vestrae in
Quod autem conventus in
Ceterum si et illuc (quod Deus avertat) pestis pro instanti conventu ventura esset, ubi tunc conveniamus, prorsus incognitum mihi est. Super quo et Reverendissima Dominatio Vestra cogitare non gravabitur. Si tamen et Reverendissimae Dominationi Vestrae ac aliis dominis ita visum fuerit, ut aliubi conveniant, non refragabor. Neque ego tanti sum ponderis, ut is conventus sine praesentia mea bene confici et absolvi non possit, sicuti et aliquotiens iam factum est.
Venit nunc mihi in mentem, quod aliquando celebrati sunt conventus in Newmargk, verum quoniam in
Mitto praesentibus applicatas constitutiones regias,
Cum his me solito fraterno amori Reverendissimae Dominationis Vestrae diligenter commendo, ipsam salvam esse et felicem vivere cupiens.
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus
Postscript No. 1:
Reverendissime Domine.
Quod dominum doctorem affinem Reverendissimae Dominationis Vestrae attinet, hoc percallui et verbis, et litteris nuper a nonnullis consiliariis ad me datis, quod illis displicet, ex quo ducis obsequio addictus sit et consiliis nostris intersit, cum autem meam desuper Vestra Reverendissima Dominatio postulat sibi aperire mentem, ita mihi visum est, quod dominus doctor veniat et praesentet dominis consiliariis illud ius Culmense per eum compertum et, ut ait, correctum, non erunt, ut autumo, [domini] consiliarii laboris sui ingrati. Potest et patrocin[ari] amicis suis in eorum causis et se tantisper a consiliis dominorum abstinere, quousque Vestra Reverendissima Dominatio discat cognoscere mentem consiliariorum. Haec pro mea in Reverendissimam Dominationem Vestram observantia et illius sincero amore et affectu curaque debita Vestrae Dominationi Reverendissimae impartiri volui.
Datum ut in litteris.
Postscript No. 2:
<S>cheda<m> illa<m>, quae erat litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae indita, secundum ipsius desiderium Vulcano tradidi.
In manus proprias reverendissimi