Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater carissime ac plurimum honorande.
⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, 1534-10-20⌊nudius tertius1534-10-20⌋ ⌊Lubaviae⌋ datae, sunt mihi 1534-10-22⌊heri1534-10-22⌋ sub noctem per puerum eius redditae. Ante omnia ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, quod me de his omnibus, quae ipsi ultro citroque innotuerunt, per proprium suum nuntium certiorem fecit, praecipuo(!) tamen de victoriis serenissimae ⌊regiae maiestatis⌋ contra ⌊Moscos⌋, quas ut regnorum rector ⌊Christus⌋ augeat atque adeo accumulet, precor. Nihil enim mihi vel laetius vel iucundius quam communi domino nostro clementissimo multitudinem victoriarum suarum gratulari. Et licet bona pars communicatarum novitatum etiam ante in ⌊Newmargkt⌋ ad me pervenerat, erant tamen mihi gratissimae, utpote ex sincero et candido fratris et amici pectore profectae communicataeque.
Ceterum paene nulla, quibus paria faciam vicesque reddam, habeo, quae Reverendissimam Dominationem Vestram ignorare putem. Ex ⌊Monte Regio⌋ fama est subditos ducales omne subsidium pecuniarium aut contributionem illustrissimo ⌊domino duci⌋ in totum denegasse, plurima vero gravamina, quibus ab ipso iam primo illustritatis eius in ⌊Prussiam⌋ ingressu usque in hunc diem oppressos se asserunt. Ac praeterea mercimoniorum negotiationem, quam exercet, obiecisse. Attamen hoc ⌊illustritati eius⌋ addixisse, si quod insperatum atque hostile se illi obiceret, velle re et corpore ab illustritate eius fideliter stare.
De ⌊Lubecensibus⌋ id, quod Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, etiam vulgari rumore audivi. Quid autem in vero sit, incertum. Si quid certi habuero, quod ad Dominationem Vestram Reverendissimam non pervenisse arbitrabor, per proprium nuntium significare non intermittam.
Omnes litteras et novitates mihi missas remitto Reverendissimae Dominationi Vestrae praeter exemplum litterarum regiarum ad dominum ⌊castellanum Plocensem⌋ etc., quas propterea retinui, qu[od] non dubitem simile exemplum earum apud se retinuisse Reverendissimam Dominationem Vestram. Ad ea item, quae mihi per ⌊pictorem⌋ ⌊domini ducis⌋ scripsit, respondi, mi[t]tens responsionis litteras in nundinas Wormeditenses, proxima e[fflu]x[a] dominica celebratas, per homines Lubavianos, quos illic fore non dubitabam, Reverendissimae Dominationi Vestrae perferendas.
Quam fel[ic]e[m] in longissimos vitae annos cum omni fortunarum et honorum augmento ut Deus conservet, opto ex animo.
Ex ⌊Heilsberg⌋ 2[0] Octobris anno 1534.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus ⌊Mauritius episcopus Varmiensis⌋ subscripsit
Postscript No. 1:
Reverendissime Domine.
Accepi nuper litteras a domino ⌊castellano Gdanensi⌋ ⌊Konigsberg⌋ die Hedevigis datas, quibus nil novi congessit, praeter quod illustrissimus ⌊dux Prussiae⌋ proficiscitur ad ⌊marchionem Brandenburgensem, electorem⌋, scitu et consensu ⌊regiae maiestatis⌋, concitus igitur, quod rationem suam peteret eo, quod dux secum vel ad prandium, seu coenam una die sit moraturus, ex ⌊Varmia⌋ autem vellet extensius mihi singula scribere aut per dominum ⌊Gisensem⌋ communicare, in iis autem litteris mihi pauca de suis solum privatis causis significvit et nomine domini ⌊Nipczitcz⌋ salutavit. Oeconomum meum in horam ex ⌊Warmia⌋ venturum praestolor; si quid adduxerit, quod Vestrae Reverendissimae Dominationi incognitum arbitratus fuero, id proprio meo nuntio ad Vestram Reverendissimam Dominationem volabit.
Cum his sanitatis plenitudinem Vestrae Reverendissimae Dominationis candido amore a Christo precamur.
Datum ut in aliis litteris.
⌊Mauritius episcopus⌋ manu sua
Postscript No. 2:
Proderit, reor, ⌊Gedanensibus⌋, quod subditi ⌊ducis⌋ illi praesentibus nuntiis regiis tam accurate improperaverunt exercitationem mercimoniorum.
Reverendissimo Domino meo episcopo Culmensi
Postscript No. 3:
Reverendissime Domine. Hac hora, qua puerum hunc absolvi, venit ex ⌊Warmia⌋ dominus oeconomus meus et nihil novi praeter ea, quae scripsi, attulit, hoc tantum adiciens, quod illustrimus dominus ⌊Prussiae dux⌋ etc. heri per ⌊Braunsberg⌋ profectus sit, concessurus ad fratrem suum marchionem Ioachimum.
Datum ut in litteris.