» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1234

Felix REICH to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1534-11-08
            received [1534]-11-24

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 27

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 4, f. 27v

Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo clementissimo

AAWO, AB, D. 4, f. 27r

Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime.

Ante pauculos dies singularis amicus meus Paulus Snopek oeconomus episcopalis in Heilsberg nomine Reverendissimae Dominationis Vestrae mecum expostulavit, quod eius litteris nuper ad me datis non responderim, hactenus me fuisse felicem, mei semper similem, nunc autem Reverendissimae Dominationi Vestrae esse infelicem. Ego cui non succurrebat a longo iam tempore Dominationis Vestrae Reverendissimae litteras redditas nec augurari liceret, quanam ratione ei infelix essem, iocari hominem alioqui natura facetum arbitrabar, donec serio expostulationem gravaret et ad ea recensenda se inviolabili magni calicis sacramento obstrictum esse diceret. Proinde ne silentio culpam agnoscere viderer, officii mei esse putabam innocentiam meam apud Dominationem Vestram Reverendissimam purgare. Et primum quidem constantiae affirmare audeo me interim quod Reverendissima Dominatio Vestra se nobis suaeque patriae reddidit binas dumtaxat et eas quidem perbreves meisque dumtaxat respondentes accipere meruisse, ex quibus me ullam rescribendi occasionem venari potuerim, tantum abest, ut provocatus non responderim. Si quas praeterea Reverendissima Dominatio Vestra ad me dederit, redditas non est, certo sibi ut res est persuadeat. Agrestis plane et ingratus iure censerer, si tanto ac tam benefico in me pontifici humanissime invitatus saltem scribendi non responderem officio, qui vel obsequendi et inserviendo promptitudine cedo nemine. Quo autem modo homuncio ille felix Dominationi Vestrae Reverendissimae in tantum honoris et fortunarum fastigium, ut virtus eius merebatur evectae, infelix sit aut esse queat, adeo non intelligo, ut nec quid ea res sibi velit conicere possim. Quapropter Reverendissimam Dominationem Vestram oro obtestorque, ut quicquid hoc sit, quod ei de me displiceat aut suspicionem insinuet retecta nube caliginis clarius apertiusque indicare dignetur, ut aut culpam, si qua est, deprecer, aut eos qui fortassis pias alioqui et integras Reverendissimae Dominationis Vestrae aures vanis suggestionibus onerant, veritatis patrocinio retundam. Me interim gratiae et favori eiusdem superinscribedeiusdemeiusdem superinscribed Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Christus diu servet incolumem ac florentem, diligenter commendo.

Ex Frawenburg, VIII Novembris 1534.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae inutilis servitor Felix Reich