» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #124

[Ioannes DANTISCUS] to [Samuel MACIEJOWSKI]
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1543]-12-01


Manuscript sources:
1copy in Latin, 16th-century, APG, 300, 53, 268, p. 211-212

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime etc.

Scripserunt mihi per hunc nuntium spectabiles domini magistratus Gedanensis dolenter ob moram, quae hinc incidit, ferentes, quod illustrissimus dominus dux in Prussia etc. litteras serenissimae maiestatis regiae iunioris in commendationem duorum dominorum praeconsulum scriptas non eadem traiectione per eundem nuntium, qui eas accepit, ad serenissimam regiam maiestatem seniorem dederit. Quas igitur paulo ante sibi redditas modo per hunc veredarium mittunt meque impense rogarunt, ut cum illis meas ad serenissimam maiestatem regiam, et ad Reverendissimam Dominationem Vestram iungerem, quod quidem feci non gravate, ut is, qui iam tandem libenter huius causae felicem viderem exitum. Quapropter studiosissime oro, apud serenissimam maiestatem regiam velit operam suam interponere, ut dominis citatis ante tempus comitiorum regni locus et dies, quantum fieri potest, largior statuatur, quem in tanta viarum intercapedine absque magna molestia consequi valeant. Illisque postquam advenerint (ut litterae meae, quas ferent, uberius sunt petiturae) pro mutuo inter nos amore et benevolentia, cuius sum erga Dominationem Vestram Reverendissimam observantissimus, se facilem et benignum patronum exhibere eosque apud se gratiosos favorabiliter tractare velit. Quemadmodum mihi de Dominatione Vestra Reverendissima persuadeo certissime. Cui me una cum illis summopere commendo atque omnia precor faustissima.

Ex Heilsberg, prima Decembris.