Letter #1242
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-11-24
received [1534]-11-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honorande
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae una cum rescripto sacrae regiae maiestatis atque etiam commissionibus regiis bellicam lustrationem concernentibus, ex manibus domini doctoris Reiinecii recepi. De rescripto misi exemplum ad Elbingenses, Gedanenses, castellanum Gedanensem, magnifico vero domino palatino Marienburgensi superaddidi ad exemplum rescripti etiam mandata lustrationem bellicam concernentia, ut unusquisque, quatenus ad se pertinet, sciat, quid facere debeat.
Quod error per secretarios in proximo Marienburgensi conventu commissus non sit, ex copia litterarum, ad reverendissimum dominum episcopum Premisliensem per me datarum, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra, quam tum, cum ex Marienburgo negotiis publicis satis defatigatus digrederer, post me reliqui, ut in eius praesentia huiusmodi litterae sigillarentur et chartae omnes imponerentur, quas et impositas fuisse, dominus doctor Reynecius pro certissimo affirmat. Quae si utique impositae (quod non spero) non sunt, non potest commode hic error ante Marienburgensem conventum proxime futurum corrigi. Nam si etiam in consultationem aliquorum dominorum consiliariorum per litteras hoc ipsum negotium poneretur, non video, quomodo probe confici possit, absentibus nonnullis et nescio quid fortasse inexpectatum causantibus. Et nisi reverendissimus dominus Premisliensis eam chartam in litteris illis Marienburgensibus conventus reppererit, tantisper expectandum censeo cum toto negotio, donec omnes in futuro conventu Marienburgensi conveniamus, ut tunc in commune tractetur, quod ex aequo omnes concernit.
In novis haec ex reverendissimi domini episcopi Cracoviensis litteris novissimis habeo, primum (quo nihil mihi magis iucundum fuit) reverendissimam eius dominationem ex periculosa atque adeo varia et saepe recidente aegritudine plene revaluisse, praeterquam, quod domesticos parietes maioris periculi vitandi gratia necdum egrederetur. Deinde Ludowicum Gritti capite truncatum et caput eius, hastae suffixum, ad regem Janussium perlatum, duos item filios eius captos esse. Dominum vero Lasconem palatinum Siradiensem adhuc vivere ac Budae captivum detineri, spem tamen fore brevi liberandum esse.
Haec sunt, quae ad Reverendissimam Dominationem Vestram in praesens scribenda habui, cupiens me eius amori et favori commendatum esse atque eam in longa saecula felicissime vivere ac valere optans.
Ex Heilsberg, 24 Novembris 1534.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus frater Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit